De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  2. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  3. corpora res multae, partim diffusa solute,
  4. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  5. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  6. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  7. et vituli cum membranas de corpore summo
  8. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  9. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  10. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  11. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  12. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  13. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  14. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  15. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  16. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  17. quo fuerint et formai servare figuram,
  18. et multo citius, quanto minus indupediri
  19. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  20. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  21. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  22. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  23. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  24. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  25. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  26. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  27. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  28. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  29. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  30. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  31. omnia conrident correpta luce diei.
  32. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  33. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  34. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  35. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  36. quae volgo volitant subtili praedita filo
  37. nec singillatim possunt secreta videri.
  38. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  39. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  40. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  41. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  42. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  43. at contra tenuis summi membrana coloris
  44. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  45. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  46. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  47. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  48. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  49. exin imaginibus missis consistere eorum.
  50. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  51. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  52. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  53. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  54. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  55. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  56. nec ratione alia servari posse videntur,
  57. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  58. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  59. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  60. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  61. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  62. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  63. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  64. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  65. tertia pars nulla possit ratione videri.
  66. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  67. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  68. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  69. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  70. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  71. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  72. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  73. habrotonique graves et tristia centaurea,
  74. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  75. ---
  76. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  77. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  78. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  79. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  80. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  81. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  82. quae multis formata modis sublime feruntur,
  83. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  84. cernimus et mundi speciem violare serenam
  85. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  86. ora volare videntur et umbram ducere late,
  87. inter dum magni montes avolsaque saxa
  88. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  89. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  90. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  91. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  92. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  93. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  94. ---
  95. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  96. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  97. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  98. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  99. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  100. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  101. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  102. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  103. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  104. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  105. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  106. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  107. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  108. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  109. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  110. ut merito celer his rebus dicatur origo.