De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  2. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  3. sic ab rebus item simili ratione necessest
  4. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  5. multa modis multis in cunctas undique partis;
  6. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  7. res ibi respondent simili forma atque colore.
  8. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  9. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  10. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  11. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  12. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  13. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  14. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  15. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  16. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  17. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  18. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  19. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  20. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  21. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  22. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  23. Principio persaepe levis res atque minutis
  24. corporibus factas celeris licet esse videre.
  25. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  26. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  27. quae quasi cuduntur perque intervallum
  28. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  29. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  30. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  31. qua propter simulacra pari ratione necessest
  32. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  33. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  34. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  35. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  36. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  37. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  38. et quasi permanare per intervallum.
  39. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  40. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  41. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  42. per totum caeli spatium diffundere sese
  43. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  44. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  45. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  46. quone vides citius debere et longius ire
  47. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  48. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  49. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  50. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  51. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  52. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  53. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  54. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  55. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  56. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  57. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  58. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  59. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  60. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  61. nec variae cessant voces volitare per auras.
  62. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  63. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  64. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  65. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  66. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  67. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  68. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  69. cernere odorari licet et sentire sonare.
  70. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  71. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  72. cernitur in luce et claro candore, necessest
  73. consimili causa tactum visumque moveri.
  74. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  75. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  76. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  77. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  78. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  79. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  80. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  81. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  82. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  83. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  84. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  85. efficit ut videamus et internoscere curat;
  86. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  87. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  88. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  89. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  90. propterea fit uti videamus quam procul absit
  91. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  92. et nostros oculos perterget longior aura,
  93. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  94. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  95. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  96. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  97. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  98. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  99. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  100. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  101. particulam venti sentire et frigoris eius,
  102. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  103. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  104. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  105. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  106. tangimus extremum saxi summumque colorem
  107. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  108. duritiem penitus saxi sentimus in alto.