De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  2. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  3. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  4. quippe per angustum turba maiore coorta
  5. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  6. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  7. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  8. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  9. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  10. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  11. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  12. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  13. praesertim si cum summost clamore profusus.
  14. ergo corpoream vocem constare necessest,
  15. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  16. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  17. principiorum et item levor levore creatur;
  18. nec simili penetrant auris primordia forma,
  19. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  20. et reboat raucum retro cita barbita bombum,