De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  2. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  3. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  4. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  5. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  6. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  7. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  8. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  9. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  10. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  11. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  12. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  13. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  14. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  15. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  16. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  17. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  18. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  19. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  20. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst