De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  2. notitiam veri quae res falsique crearit
  3. et dubium certo quae res differre probarit.
  4. invenies primis ab sensibus esse creatam
  5. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  6. nam maiore fide debet reperirier illud,
  7. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  8. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  9. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  10. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  11. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  12. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  13. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  14. an confutabunt nares oculive revincent?
  15. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  16. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  17. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  18. et seorsum varios rerum sentire colores
  19. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  20. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  21. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  22. non possint alios alii convincere sensus.
  23. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  24. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  25. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  26. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  27. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  28. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  29. reddere mendose causas utriusque figurae,
  30. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  31. et violare fidem primam et convellere tota
  32. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  33. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  34. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  35. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  36. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  37. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  38. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  39. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  40. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  41. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  42. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  43. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  44. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  45. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  46. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  47. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  48. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  49. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  50. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  51. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  52. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  53. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  54. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  55. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  56. quippe per angustum turba maiore coorta
  57. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  58. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  59. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  60. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  61. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  62. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  63. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  64. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  65. praesertim si cum summost clamore profusus.
  66. ergo corpoream vocem constare necessest,
  67. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  68. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  69. principiorum et item levor levore creatur;
  70. nec simili penetrant auris primordia forma,
  71. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  72. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  73. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  74. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  75. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  76. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  77. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  78. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  79. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  80. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  81. plane exaudiri discernique articulatim;
  82. servat enim formaturam servatque figuram.
  83. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  84. per multum confundi verba necessest
  85. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  86. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  87. internoscere, verborum sententia quae sit;
  88. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  89. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  90. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  91. in multas igitur voces vox una repente
  92. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  93. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  94. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  95. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  96. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  97. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  98. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  99. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  100. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  101. palantis comites com montis inter opacos
  102. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  103. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  104. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  105. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  106. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  107. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,
  108. quorum noctivago strepitu ludoque iocanti
  109. adfirmant volgo taciturna silentia rumpi
  110. chordarumque sonos fieri dulcisque querellas,
  111. tibia quas fundit digitis pulsata canentum,
  112. et genus agricolum late sentiscere, quom Pan
  113. pinea semiferi capitis velamina quassans
  114. unco saepe labro calamos percurrit hiantis,
  115. fistula silvestrem ne cesset fundere musam.
  116. cetera de genere hoc monstra ac portenta loquontur,
  117. ne loca deserta ab divis quoque forte putentur
  118. sola tenere. ideo iactant miracula dictis
  119. aut aliqua ratione alia ducuntur, ut omne
  120. humanum genus est avidum nimis auricularum.
  121. Quod super est, non est mirandum qua ratione,
  122. per loca quae nequeunt oculi res cernere apertas,
  123. haec loca per voces veniant aurisque lacessant,
  124. conloquium clausis foribus quoque saepe videmus;
  125. ni mirum quia vox per flexa foramina rerum
  126. incolumis transire potest, simulacra renutant;
  127. perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant,
  128. qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
  129. praeterea partis in cunctas dividitur vox,
  130. ex aliis aliae quoniam gignuntur, ubi una
  131. dissuluit semel in multas exorta, quasi ignis
  132. saepe solet scintilla suos se spargere in ignis.
  133. ergo replentur loca vocibus abdita retro,
  134. omnia quae circum fervunt sonituque cientur.
  135. at simulacra viis derectis omnia tendunt,
  136. ut sunt missa semel; qua propter cernere nemo
  137. saepe supra potis est, at voces accipere extra.
  138. et tamen ipsa quoque haec, dum transit clausa domorum