De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. binaque per totas aedis geminare supellex
  2. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  3. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  4. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  5. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  6. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  7. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  8. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  9. mutare et campos pedibus transire videmur,
  10. et sonitus audire, severa silentia noctis
  11. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  12. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  13. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  14. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  15. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  16. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  17. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  18. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  19. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  20. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  21. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  22. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  23. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  24. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  25. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  26. notitiam veri quae res falsique crearit
  27. et dubium certo quae res differre probarit.
  28. invenies primis ab sensibus esse creatam
  29. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  30. nam maiore fide debet reperirier illud,
  31. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  32. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  33. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  34. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  35. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  36. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  37. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  38. an confutabunt nares oculive revincent?
  39. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  40. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  41. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  42. et seorsum varios rerum sentire colores
  43. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  44. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  45. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  46. non possint alios alii convincere sensus.
  47. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  48. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  49. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  50. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  51. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  52. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  53. reddere mendose causas utriusque figurae,
  54. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  55. et violare fidem primam et convellere tota
  56. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  57. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  58. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  59. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  60. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  61. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  62. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  63. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  64. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  65. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  66. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  67. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  68. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  69. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  70. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  71. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  72. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  73. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  74. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  75. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  76. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  77. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  78. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  79. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  80. quippe per angustum turba maiore coorta
  81. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  82. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  83. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  84. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  85. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  86. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  87. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  88. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  89. praesertim si cum summost clamore profusus.
  90. ergo corpoream vocem constare necessest,
  91. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  92. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  93. principiorum et item levor levore creatur;
  94. nec simili penetrant auris primordia forma,
  95. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  96. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  97. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  98. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  99. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  100. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  101. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  102. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  103. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  104. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  105. plane exaudiri discernique articulatim;
  106. servat enim formaturam servatque figuram.
  107. at si inter positum spatium sit longius aequo,