De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  2. atque pate fecit, quas ante obsederat
  3. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  4. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  5. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  6. propterea quia posterior caliginis
  7. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  8. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  9. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  10. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  11. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  12. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  13. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  14. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  15. per multum quia dum simulacra feruntur,
  16. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  17. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  18. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  19. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  20. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  21. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  22. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  23. si credis privatum lumine posse
  24. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  25. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  26. id quod nos umbram perhibere .
  27. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  28. lumine privatur solis qua cumque meantes
  29. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  30. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  31. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  32. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  33. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  34. propterea facile et spoliatur lumine terra
  35. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  36. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  37. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  38. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  39. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  40. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  41. hoc animi demum ratio discernere debet,
  42. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  43. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  44. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  45. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  46. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  47. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  48. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  49. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  50. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  51. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  52. solque pari ratione manere et luna videtur
  53. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  54. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  55. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  56. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  57. atria versari et circum cursare columnae
  58. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  59. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  60. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  61. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  62. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  63. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  64. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  65. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  66. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  67. inter eos solemque iacent immania ponti
  68. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  69. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  70. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  71. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  72. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  73. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  74. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  75. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  76. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  77. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  78. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  79. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  80. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  81. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  82. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  83. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  84. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  85. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  86. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  87. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  88. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  89. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  90. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  91. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  92. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  93. at maris ignaris in portu clauda videntur
  94. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  95. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  96. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  97. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  98. omnia converti sursumque supina reverti
  99. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  100. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  101. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  102. labier adversum nimbos atque ire superne
  103. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  104. At si forte oculo manus uni subdita supter
  105. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  106. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  107. bina lucernarum florentia lumina flammis