De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  2. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  3. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  4. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  5. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  6. at maris ignaris in portu clauda videntur
  7. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  8. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  9. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  10. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  11. omnia converti sursumque supina reverti
  12. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  13. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  14. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  15. labier adversum nimbos atque ire superne
  16. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  17. At si forte oculo manus uni subdita supter
  18. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  19. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  20. bina lucernarum florentia lumina flammis
  21. binaque per totas aedis geminare supellex
  22. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  23. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  24. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  25. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  26. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  27. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  28. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  29. mutare et campos pedibus transire videmur,
  30. et sonitus audire, severa silentia noctis
  31. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  32. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  33. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  34. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  35. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  36. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  37. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  38. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  39. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  40. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  41. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  42. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  43. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  44. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  45. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  46. notitiam veri quae res falsique crearit
  47. et dubium certo quae res differre probarit.
  48. invenies primis ab sensibus esse creatam
  49. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  50. nam maiore fide debet reperirier illud,
  51. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  52. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  53. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  54. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  55. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  56. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  57. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  58. an confutabunt nares oculive revincent?
  59. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  60. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  61. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  62. et seorsum varios rerum sentire colores
  63. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  64. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  65. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  66. non possint alios alii convincere sensus.
  67. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  68. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  69. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  70. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  71. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  72. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  73. reddere mendose causas utriusque figurae,
  74. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  75. et violare fidem primam et convellere tota
  76. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  77. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  78. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  79. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  80. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  81. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  82. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  83. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  84. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  85. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  86. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  87. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  88. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  89. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  90. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  91. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  92. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  93. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  94. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  95. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  96. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  97. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  98. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  99. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  100. quippe per angustum turba maiore coorta
  101. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  102. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  103. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  104. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  105. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  106. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  107. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  108. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  109. praesertim si cum summost clamore profusus.
  110. ergo corpoream vocem constare necessest,
  111. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  112. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  113. principiorum et item levor levore creatur;
  114. nec simili penetrant auris primordia forma,
  115. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  116. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  117. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  118. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  119. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  120. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  121. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  122. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  123. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  124. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  125. plane exaudiri discernique articulatim;
  126. servat enim formaturam servatque figuram.
  127. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  128. per multum confundi verba necessest
  129. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  130. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  131. internoscere, verborum sententia quae sit;
  132. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  133. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  134. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  135. in multas igitur voces vox una repente
  136. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  137. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  138. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  139. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  140. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  141. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  142. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  143. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  144. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  145. palantis comites com montis inter opacos
  146. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  147. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  148. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  149. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  150. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere