De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  2. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  3. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  4. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  5. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  6. atque alium prae se propellens volvit,
  7. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  8. distare ab speculo tantum semota videtur.
  9. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  10. ---
  11. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  12. binis quoniam res confit utraque.
  13. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  14. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  15. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  16. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  17. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  18. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  19. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  20. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  21. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  22. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  23. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  24. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  25. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  26. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  27. omnia per flexos aditus educta licebit
  28. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  29. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  30. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  31. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  32. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  33. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  34. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  35. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  36. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  37. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  38. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  39. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  40. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  41. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  42. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  43. omnia quandoquidem cogit natura referri
  44. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  45. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  46. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  47. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  48. per purum simulacra feruntur
  49. et feriunt oculos turbantia composituras.
  50. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  51. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  52. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  53. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  54. arquati, quia luroris de corpore eorum
  55. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  56. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  57. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  58. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  59. propterea quia, cum propior caliginis
  60. ater init oculos prior et possedit apertos,
  61. insequitur candens confestim lucidus ,
  62. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  63. illius; nam multis partibus hic est
  64. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  65. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  66. atque pate fecit, quas ante obsederat
  67. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  68. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  69. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  70. propterea quia posterior caliginis
  71. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  72. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  73. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  74. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  75. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  76. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  77. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  78. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  79. per multum quia dum simulacra feruntur,
  80. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  81. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  82. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  83. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  84. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  85. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  86. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  87. si credis privatum lumine posse
  88. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  89. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  90. id quod nos umbram perhibere .
  91. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  92. lumine privatur solis qua cumque meantes
  93. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  94. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  95. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  96. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  97. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  98. propterea facile et spoliatur lumine terra
  99. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  100. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  101. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  102. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  103. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  104. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  105. hoc animi demum ratio discernere debet,
  106. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  107. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  108. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  109. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  110. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  111. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  112. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  113. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  114. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  115. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  116. solque pari ratione manere et luna videtur
  117. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  118. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  119. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  120. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  121. atria versari et circum cursare columnae
  122. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  123. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  124. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  125. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  126. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  127. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  128. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  129. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  130. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  131. inter eos solemque iacent immania ponti
  132. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  133. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  134. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  135. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  136. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  137. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  138. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  139. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  140. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  141. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  142. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  143. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  144. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  145. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  146. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  147. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  148. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  149. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  150. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  151. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis