De Rerum Natura
Lucretius
-
- Umbra videtur item nobis in sole moveri
- et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
- si credis privatum lumine posse
- indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
- nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
- id quod nos umbram perhibere .
- ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
- lumine privatur solis qua cumque meantes
- officimus, repletur item quod liquimus eius,
- propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
- corporis, e regione eadem nos usque secuta.
- semper enim nova se radiorum lumina fundunt
- primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
- propterea facile et spoliatur lumine terra
- et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
- Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
- nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
- illorum est; eadem vero sint lumina necne,
- umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
- an potius fiat paulo quod diximus ante,
- hoc animi demum ratio discernere debet,
- nec possunt oculi naturam noscere rerum.
- proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
- Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
- quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
- et fugere ad puppim colles campique videntur,
- quos agimus praeter navem velisque volamus.
- Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
- cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
- quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
- cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
- solque pari ratione manere et luna videtur
- in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
- Exstantisque procul medio de gurgite montis
- classibus inter quos liber patet exitus ingens,
- insula coniunctis tamen ex his una videtur.
- atria versari et circum cursare columnae
- usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
- desierunt verti, vix ut iam credere possint
- non supra sese ruere omnia tecta minari.
- Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
- cum coeptat natura supraque extollere montes,
- quos tibi tum supra sol montis esse videtur
- comminus ipse suo contingens fervidus igni,
- vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
- vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
- inter eos solemque iacent immania ponti
- aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
- interiectaque sunt terrarum milia multa,
- quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
- At coniectus aquae digitum non altior unum,
- qui lapides inter sistit per strata viarum,
- despectum praebet sub terras inpete tanto,
- a terris quantum caeli patet altus hiatus,
- nubila despicere et caelum ut videare videre,
- corpora mirande sub terras abdita caelo.
- Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
- flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
- stantis equi corpus transversum ferre videtur
- vis et in adversum flumen contrudere raptim,
- et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
- et fluere adsimili nobis ratione videntur.
- Porticus aequali quamvis est denique ductu
- stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
- longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
- paulatim trahit angusti fastigia coni,
- tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
- donec in obscurum coni conduxit acumen.
- In pelago nautis ex undis ortus in undis
- sol fit uti videatur obire et condere lumen;
- quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
- ne leviter credas labefactari undique sensus.
- at maris ignaris in portu clauda videntur
- navigia aplustris fractis obnitier undis.
- nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
- remorum, recta est, et recta superne guberna;
- quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
- omnia converti sursumque supina reverti
- et reflexa prope in summo fluitare liquore.
- Raraque per caelum cum venti nubila portant
- tempore nocturno, tum splendida signa videntur
- labier adversum nimbos atque ire superne
- longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
- At si forte oculo manus uni subdita supter
- pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
- omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
- bina lucernarum florentia lumina flammis
- binaque per totas aedis geminare supellex
- et duplicis hominum facies et corpora bina.
- Denique cum suavi devinxit membra sopore
- somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
- tum vigilare tamen nobis et membra movere
- nostra videmur, et in noctis caligine caeca
- cernere censemus solem lumenque diurnum,
- conclusoque loco caelum mare flumina montis
- mutare et campos pedibus transire videmur,
- et sonitus audire, severa silentia noctis
- undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
- Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
- quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
- ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
- propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
- pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
- nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
- ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
- Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
- an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
- hunc igitur contra minuam contendere causam,
- qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
- et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
- quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
- unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
- notitiam veri quae res falsique crearit
- et dubium certo quae res differre probarit.
- invenies primis ab sensibus esse creatam
- notitiem veri neque sensus posse refelli.
- nam maiore fide debet reperirier illud,
- sponte sua veris quod possit vincere falsa.
- quid maiore fide porro quam sensus haberi
- debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
- dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
- qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
- An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
- tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
- an confutabunt nares oculive revincent?
- non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
- divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
- et quod molle sit et gelidum fervensve videre
- et seorsum varios rerum sentire colores
- et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
- seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
- nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
- non possint alios alii convincere sensus.
- nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
- aequa fides quoniam debebit semper haberi.
- proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.