De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  2. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  3. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  4. si credis privatum lumine posse
  5. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  6. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  7. id quod nos umbram perhibere .
  8. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  9. lumine privatur solis qua cumque meantes
  10. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  11. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  12. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  13. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  14. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  15. propterea facile et spoliatur lumine terra
  16. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  17. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  18. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  19. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  20. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  21. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  22. hoc animi demum ratio discernere debet,
  23. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  24. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  25. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  26. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  27. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  28. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  29. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  30. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  31. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  32. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  33. solque pari ratione manere et luna videtur
  34. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  35. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  36. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  37. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  38. atria versari et circum cursare columnae
  39. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  40. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  41. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  42. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  43. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  44. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  45. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  46. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  47. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  48. inter eos solemque iacent immania ponti
  49. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  50. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  51. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  52. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  53. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  54. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  55. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  56. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  57. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  58. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  59. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  60. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  61. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  62. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  63. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  64. Porticus aequali quamvis est denique ductu
  65. stansque in perpetuum paribus suffulta columnis,
  66. longa tamen parte ab summa cum tota videtur,
  67. paulatim trahit angusti fastigia coni,
  68. tecta solo iungens atque omnia dextera laevis
  69. donec in obscurum coni conduxit acumen.
  70. In pelago nautis ex undis ortus in undis
  71. sol fit uti videatur obire et condere lumen;
  72. quippe ubi nil aliud nisi aquam caelumque tuentur;
  73. ne leviter credas labefactari undique sensus.
  74. at maris ignaris in portu clauda videntur
  75. navigia aplustris fractis obnitier undis.
  76. nam quae cumque supra rorem salis edita pars est
  77. remorum, recta est, et recta superne guberna;
  78. quae demersa liquore obeunt, refracta videntur
  79. omnia converti sursumque supina reverti
  80. et reflexa prope in summo fluitare liquore.
  81. Raraque per caelum cum venti nubila portant
  82. tempore nocturno, tum splendida signa videntur
  83. labier adversum nimbos atque ire superne
  84. longe aliam in partem ac vera ratione feruntur
  85. At si forte oculo manus uni subdita supter
  86. pressit eum, quodam sensu fit uti videantur
  87. omnia quae tuimur fieri tum bina tuendo,
  88. bina lucernarum florentia lumina flammis
  89. binaque per totas aedis geminare supellex
  90. et duplicis hominum facies et corpora bina.
  91. Denique cum suavi devinxit membra sopore
  92. somnus et in summa corpus iacet omne quiete,
  93. tum vigilare tamen nobis et membra movere
  94. nostra videmur, et in noctis caligine caeca
  95. cernere censemus solem lumenque diurnum,
  96. conclusoque loco caelum mare flumina montis
  97. mutare et campos pedibus transire videmur,
  98. et sonitus audire, severa silentia noctis
  99. undique cum constent, et reddere dicta tacentes.
  100. Cetera de genere hoc mirande multa videmus,
  101. quae violare fidem quasi sensibus omnia quaerunt,
  102. ne quiquam, quoniam pars horum maxima fallit
  103. propter opinatus animi, quos addimus ipsi,
  104. pro visis ut sint quae non sunt sensibus visa;
  105. nam nihil aegrius est quam res secernere apertas
  106. ab dubiis, animus quas ab se protinus addit.
  107. Denique nil sciri siquis putat, id quoque nescit
  108. an sciri possit, quoniam nil scire fatetur.
  109. hunc igitur contra minuam contendere causam,
  110. qui capite ipse suo in statuit vestigia sese.
  111. et tamen hoc quoque uti concedam scire, at id ipsum
  112. quaeram, cum in rebus veri nil viderit ante,
  113. unde sciat quid sit scire et nescire vicissim,
  114. notitiam veri quae res falsique crearit
  115. et dubium certo quae res differre probarit.
  116. invenies primis ab sensibus esse creatam
  117. notitiem veri neque sensus posse refelli.
  118. nam maiore fide debet reperirier illud,
  119. sponte sua veris quod possit vincere falsa.
  120. quid maiore fide porro quam sensus haberi
  121. debet? an ab sensu falso ratio orta valebit
  122. dicere eos contra, quae tota ab sensibus orta est?
  123. qui nisi sunt veri, ratio quoque falsa fit omnis.
  124. An poterunt oculos aures reprehendere, an aures
  125. tactus? an hunc porro tactum sapor arguet oris,
  126. an confutabunt nares oculive revincent?
  127. non, ut opinor, ita est. nam seorsum cuique potestas
  128. divisast, sua vis cuiquest, ideoque necesse est
  129. et quod molle sit et gelidum fervensve videre
  130. et seorsum varios rerum sentire colores
  131. et quae cumque coloribus sint coniuncta necessest.
  132. seorsus item sapor oris habet vim, seorsus odores
  133. nascuntur, seorsum sonitus. ideoque necesse est
  134. non possint alios alii convincere sensus.
  135. nec porro poterunt ipsi reprehendere sese,
  136. aequa fides quoniam debebit semper haberi.
  137. proinde quod in quoquest his visum tempore, verumst.
  138. Et si non poterit ratio dissolvere causam,
  139. cur ea quae fuerint iuxtim quadrata, procul sint
  140. visa rutunda, tamen praestat rationis egentem
  141. reddere mendose causas utriusque figurae,
  142. quam manibus manifesta suis emittere quoquam
  143. et violare fidem primam et convellere tota
  144. fundamenta quibus nixatur vita salusque.
  145. non modo enim ratio ruat omnis, vita quoque ipsa
  146. concidat extemplo, nisi credere sensibus ausis
  147. praecipitisque locos vitare et cetera quae sint
  148. in genere hoc fugienda, sequi contraria quae sint.
  149. illa tibi est igitur verborum copia cassa
  150. omnis, quae contra sensus instructa paratast.
  151. Denique ut in fabrica, si pravast regula prima,
  152. normaque si fallax rectis regionibus exit,
  153. et libella aliqua si ex parti claudicat hilum,
  154. omnia mendose fieri atque obstipa necessu est
  155. prava cubantia prona supina atque absona tecta,
  156. iam ruere ut quaedam videantur velle, ruantque
  157. prodita iudiciis fallacibus omnia primis,
  158. sic igitur ratio tibi rerum prava necessest
  159. falsaque sit, falsis quae cumque ab sensibus ortast.
  160. Nunc alii sensus quo pacto quisque suam rem
  161. sentiat, haud quaquam ratio scruposa relicta est.
  162. Principio auditur sonus et vox omnis, in auris
  163. insinuata suo pepulere ubi corpore sensum.
  164. corpoream quoque enim vocem constare fatendumst
  165. et sonitum, quoniam possunt inpellere sensus.
  166. Praeterea radit vox fauces saepe facitque
  167. asperiora foras gradiens arteria clamor,
  168. quippe per angustum turba maiore coorta
  169. ire foras ubi coeperunt primordia vocum.
  170. scilicet expletis quoque ianua raditur oris.
  171. haud igitur dubiumst quin voces verbaque constent
  172. corporeis e principiis, ut laedere possint.
  173. nec te fallit item quid corporis auferat et quid
  174. detrahat ex hominum nervis ac viribus ipsis
  175. perpetuus sermo nigrai noctis ad umbram
  176. aurorae perductus ab exoriente nitore,
  177. praesertim si cum summost clamore profusus.
  178. ergo corpoream vocem constare necessest,
  179. multa loquens quoniam amittit de corpore partem.
  180. Asperitas autem vocis fit ab asperitate
  181. principiorum et item levor levore creatur;
  182. nec simili penetrant auris primordia forma,
  183. cum tuba depresso graviter sub murmure mugit
  184. et reboat raucum retro cita barbita bombum,
  185. et iam Dauliades natae hortis ex Heliconis
  186. cum liquidam tollunt lugubri voce querellam.
  187. Hasce igitur penitus voces cum corpore nostro
  188. exprimimus rectoque foras emittimus ore,
  189. mobilis articulat nervorum daedala lingua,
  190. formaturaque labrorum pro parte figurat.
  191. hoc ubi non longum spatiumst unde illa profecta
  192. perveniat vox quaeque, necessest verba quoque ipsa
  193. plane exaudiri discernique articulatim;
  194. servat enim formaturam servatque figuram.
  195. at si inter positum spatium sit longius aequo,
  196. per multum confundi verba necessest
  197. et conturbari vocem, dum transvolat auras.
  198. ergo fit, sonitum ut possis sentire neque illam
  199. internoscere, verborum sententia quae sit;
  200. usque adeo confusa venit vox inque pedita.
  201. Praeterea verbum saepe unum perciet auris
  202. omnibus in populo missum praeconis ab ore.
  203. in multas igitur voces vox una repente
  204. diffugit, in privas quoniam se dividit auris
  205. obsignans formam verbis clarumque sonorem.
  206. at quae pars vocum non auris incidit ipsas,
  207. praeter lata perit frustra diffusa per auras.
  208. pars solidis adlisa locis reiecta sonorem
  209. reddit et inter dum frustratur imagine verbi.
  210. Quae bene cum videas, rationem reddere possis
  211. tute tibi atque aliis, quo pacto per loca sola
  212. saxa paris formas verborum ex ordine reddant.
  213. palantis comites com montis inter opacos
  214. quaerimus et magna dispersos voce ciemus.
  215. sex etiam aut septem loca vidi reddere vocis,
  216. unam cum iaceres: ita colles collibus ipsi
  217. verba repulsantes iterabant dicta referri.
  218. haec loca capripedes Satyros Nymphasque tenere
  219. finitimi fingunt et Faunos esse locuntur,