De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  2. ---
  3. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  4. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  5. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  6. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  7. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  8. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  9. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  10. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  11. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  12. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  13. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  14. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  15. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  16. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  17. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  18. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  19. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  20. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  21. sic ab rebus item simili ratione necessest
  22. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  23. multa modis multis in cunctas undique partis;
  24. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  25. res ibi respondent simili forma atque colore.
  26. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  27. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  28. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  29. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  30. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  31. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  32. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  33. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  34. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  35. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  36. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  37. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  38. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  39. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  40. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  41. Principio persaepe levis res atque minutis
  42. corporibus factas celeris licet esse videre.
  43. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  44. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  45. quae quasi cuduntur perque intervallum
  46. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  47. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  48. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  49. qua propter simulacra pari ratione necessest
  50. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  51. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  52. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  53. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  54. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  55. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  56. et quasi permanare per intervallum.
  57. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  58. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  59. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  60. per totum caeli spatium diffundere sese
  61. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  62. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  63. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  64. quone vides citius debere et longius ire
  65. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  66. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  67. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  68. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  69. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  70. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  71. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  72. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  73. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  74. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  75. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  76. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  77. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  78. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  79. nec variae cessant voces volitare per auras.
  80. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  81. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  82. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  83. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  84. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  85. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  86. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  87. cernere odorari licet et sentire sonare.
  88. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  89. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  90. cernitur in luce et claro candore, necessest
  91. consimili causa tactum visumque moveri.
  92. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  93. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  94. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  95. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  96. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  97. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  98. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  99. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  100. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  101. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  102. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  103. efficit ut videamus et internoscere curat;
  104. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  105. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  106. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  107. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  108. propterea fit uti videamus quam procul absit
  109. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  110. et nostros oculos perterget longior aura,
  111. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  112. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  113. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  114. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  115. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  116. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  117. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  118. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  119. particulam venti sentire et frigoris eius,
  120. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  121. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  122. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  123. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  124. tangimus extremum saxi summumque colorem
  125. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  126. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  127. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  128. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  129. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  130. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  131. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  132. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  133. primus enim citra postes tum cernitur ,
  134. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  135. post extraria lux oculos perterget et
  136. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  137. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  138. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  139. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  140. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  141. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  142. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  143. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  144. atque alium prae se propellens volvit,
  145. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  146. distare ab speculo tantum semota videtur.
  147. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  148. ---
  149. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  150. binis quoniam res confit utraque.
  151. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  152. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  153. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  154. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  155. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  156. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  157. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  158. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  159. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  160. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  161. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  162. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  163. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  164. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  165. omnia per flexos aditus educta licebit
  166. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  167. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  168. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  169. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  170. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  171. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  172. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  173. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  174. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  175. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  176. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  177. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  178. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  179. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  180. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  181. omnia quandoquidem cogit natura referri
  182. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  183. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  184. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  185. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  186. per purum simulacra feruntur
  187. et feriunt oculos turbantia composituras.
  188. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  189. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  190. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  191. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  192. arquati, quia luroris de corpore eorum
  193. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  194. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  195. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  196. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  197. propterea quia, cum propior caliginis
  198. ater init oculos prior et possedit apertos,
  199. insequitur candens confestim lucidus ,
  200. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  201. illius; nam multis partibus hic est
  202. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  203. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  204. atque pate fecit, quas ante obsederat
  205. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  206. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  207. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  208. propterea quia posterior caliginis
  209. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  210. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  211. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  212. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  213. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  214. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  215. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  216. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  217. per multum quia dum simulacra feruntur,
  218. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  219. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  220. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  221. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,