De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  2. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  3. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  4. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  5. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  6. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  7. si credis privatum lumine posse
  8. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  9. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  10. id quod nos umbram perhibere .
  11. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  12. lumine privatur solis qua cumque meantes
  13. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  14. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  15. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  16. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  17. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  18. propterea facile et spoliatur lumine terra
  19. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  20. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  21. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  22. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  23. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  24. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  25. hoc animi demum ratio discernere debet,
  26. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  27. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  28. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  29. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  30. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  31. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  32. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  33. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  34. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  35. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  36. solque pari ratione manere et luna videtur
  37. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  38. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  39. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  40. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  41. atria versari et circum cursare columnae
  42. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  43. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  44. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  45. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  46. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  47. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  48. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  49. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,