De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  2. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  3. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  4. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  5. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  6. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  7. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  8. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  9. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  10. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  11. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  12. omnia quandoquidem cogit natura referri
  13. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  14. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  15. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  16. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  17. per purum simulacra feruntur
  18. et feriunt oculos turbantia composituras.
  19. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  20. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  21. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  22. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  23. arquati, quia luroris de corpore eorum
  24. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  25. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  26. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  27. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  28. propterea quia, cum propior caliginis
  29. ater init oculos prior et possedit apertos,
  30. insequitur candens confestim lucidus ,
  31. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  32. illius; nam multis partibus hic est
  33. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  34. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  35. atque pate fecit, quas ante obsederat
  36. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  37. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  38. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  39. propterea quia posterior caliginis
  40. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  41. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  42. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  43. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  44. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  45. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  46. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  47. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  48. per multum quia dum simulacra feruntur,
  49. cogit hebescere eum crebris offensibus .