De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. omnia quandoquidem cogit natura referri
  2. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  3. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  4. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  5. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  6. per purum simulacra feruntur
  7. et feriunt oculos turbantia composituras.
  8. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  9. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  10. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  11. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  12. arquati, quia luroris de corpore eorum
  13. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  14. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,