De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  2. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  3. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  4. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  5. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  6. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  7. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  8. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  9. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  10. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  11. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  12. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  13. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  14. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;