De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  2. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  3. unde prius nulli velarint tempora musae;
  4. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  5. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  6. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  7. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  8. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  9. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  10. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  11. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  12. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  13. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  14. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  15. sed potius tali facto recreata valescat,
  16. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  17. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  18. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  19. carmine Pierio rationem exponere nostram
  20. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  21. si tibi forte animum tali ratione tenere
  22. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  23. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  24. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  25. qualia sint et quam variis distantia formis
  26. sponte sua volitent aeterno percita motu
  27. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  28. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  29. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  30. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  31. atque animi quoniam docui natura quid esset
  32. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  33. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  34. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  35. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  36. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  37. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  38. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  39. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  40. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  41. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  42. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  43. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  44. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  45. effugere aut umbras inter vivos volitare
  46. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  47. cum corpus simul atque animi natura perempta
  48. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  49. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  50. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  51. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  52. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  53. corpora res multae, partim diffusa solute,
  54. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  55. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  56. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  57. et vituli cum membranas de corpore summo
  58. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  59. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  60. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  61. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  62. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  63. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  64. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  65. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  66. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  67. quo fuerint et formai servare figuram,
  68. et multo citius, quanto minus indupediri
  69. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  70. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  71. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  72. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  73. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  74. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  75. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  76. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  77. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  78. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  79. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  80. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  81. omnia conrident correpta luce diei.
  82. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  83. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  84. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  85. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  86. quae volgo volitant subtili praedita filo
  87. nec singillatim possunt secreta videri.
  88. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  89. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  90. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  91. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  92. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  93. at contra tenuis summi membrana coloris
  94. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  95. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  96. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  97. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  98. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  99. exin imaginibus missis consistere eorum.
  100. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  101. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  102. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  103. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  104. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  105. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  106. nec ratione alia servari posse videntur,
  107. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  108. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  109. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  110. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  111. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  112. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  113. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  114. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  115. tertia pars nulla possit ratione videri.
  116. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  117. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  118. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  119. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  120. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  121. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  122. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  123. habrotonique graves et tristia centaurea,
  124. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  125. ---
  126. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  127. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  128. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  129. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  130. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  131. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  132. quae multis formata modis sublime feruntur,
  133. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  134. cernimus et mundi speciem violare serenam
  135. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  136. ora volare videntur et umbram ducere late,
  137. inter dum magni montes avolsaque saxa
  138. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  139. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  140. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  141. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  142. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  143. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  144. ---
  145. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  146. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  147. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  148. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  149. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  150. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  151. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  152. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  153. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  154. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  155. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  156. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  157. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  158. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  159. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  160. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  161. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  162. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  163. sic ab rebus item simili ratione necessest
  164. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  165. multa modis multis in cunctas undique partis;
  166. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  167. res ibi respondent simili forma atque colore.
  168. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  169. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  170. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  171. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  172. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  173. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  174. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  175. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  176. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  177. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  178. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  179. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  180. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  181. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  182. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  183. Principio persaepe levis res atque minutis
  184. corporibus factas celeris licet esse videre.
  185. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  186. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  187. quae quasi cuduntur perque intervallum
  188. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  189. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  190. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  191. qua propter simulacra pari ratione necessest
  192. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  193. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  194. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  195. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  196. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  197. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  198. et quasi permanare per intervallum.
  199. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  200. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  201. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  202. per totum caeli spatium diffundere sese
  203. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  204. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  205. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  206. quone vides citius debere et longius ire
  207. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  208. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  209. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  210. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  211. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  212. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  213. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  214. iamne vides igitur quam puncto tempore imago