De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  2. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  3. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  4. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  5. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  6. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  7. nec variae cessant voces volitare per auras.
  8. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  9. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  10. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  11. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  12. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  13. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  14. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  15. cernere odorari licet et sentire sonare.
  16. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  17. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  18. cernitur in luce et claro candore, necessest
  19. consimili causa tactum visumque moveri.
  20. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  21. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  22. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  23. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  24. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  25. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  26. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  27. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  28. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  29. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  30. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  31. efficit ut videamus et internoscere curat;
  32. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  33. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  34. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  35. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  36. propterea fit uti videamus quam procul absit
  37. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  38. et nostros oculos perterget longior aura,
  39. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  40. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  41. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  42. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  43. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  44. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  45. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  46. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  47. particulam venti sentire et frigoris eius,
  48. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  49. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  50. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  51. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  52. tangimus extremum saxi summumque colorem
  53. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  54. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  55. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  56. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  57. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  58. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  59. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  60. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  61. primus enim citra postes tum cernitur ,
  62. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  63. post extraria lux oculos perterget et
  64. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  65. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  66. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  67. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  68. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  69. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  70. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  71. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  72. atque alium prae se propellens volvit,
  73. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  74. distare ab speculo tantum semota videtur.
  75. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  76. ---
  77. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  78. binis quoniam res confit utraque.
  79. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  80. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  81. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  82. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  83. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  84. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  85. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  86. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  87. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  88. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  89. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  90. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  91. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  92. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  93. omnia per flexos aditus educta licebit
  94. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  95. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  96. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  97. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  98. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  99. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  100. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  101. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  102. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  103. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  104. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  105. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  106. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  107. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  108. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  109. omnia quandoquidem cogit natura referri
  110. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  111. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  112. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  113. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  114. per purum simulacra feruntur
  115. et feriunt oculos turbantia composituras.
  116. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  117. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  118. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  119. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  120. arquati, quia luroris de corpore eorum
  121. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  122. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  123. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  124. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  125. propterea quia, cum propior caliginis
  126. ater init oculos prior et possedit apertos,
  127. insequitur candens confestim lucidus ,
  128. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  129. illius; nam multis partibus hic est
  130. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  131. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  132. atque pate fecit, quas ante obsederat
  133. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  134. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  135. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  136. propterea quia posterior caliginis
  137. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  138. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  139. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  140. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  141. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  142. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  143. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  144. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  145. per multum quia dum simulacra feruntur,
  146. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  147. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  148. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  149. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,
  150. sed quasi adumbratim paulum simulata videntur.
  151. Umbra videtur item nobis in sole moveri
  152. et vestigia nostra sequi gestumque imitari,
  153. si credis privatum lumine posse
  154. indugredi, motus hominum gestumque sequentem;
  155. nam nihil esse potest aliud nisi lumine cassus
  156. id quod nos umbram perhibere .
  157. ni mirum, quia terra locis ex ordine certis
  158. lumine privatur solis qua cumque meantes
  159. officimus, repletur item quod liquimus eius,
  160. propterea fit uti videatur, quae fuit umbra
  161. corporis, e regione eadem nos usque secuta.
  162. semper enim nova se radiorum lumina fundunt
  163. primaque dispereunt, quasi in ignem lana trahatur.
  164. propterea facile et spoliatur lumine terra
  165. et repletur item nigrasque sibi abluit umbras.
  166. Nec tamen hic oculos falli concedimus hilum.
  167. nam quo cumque loco sit lux atque umbra tueri
  168. illorum est; eadem vero sint lumina necne,
  169. umbraque quae fuit hic eadem nunc transeat illuc,
  170. an potius fiat paulo quod diximus ante,
  171. hoc animi demum ratio discernere debet,
  172. nec possunt oculi naturam noscere rerum.
  173. proinde animi vitium hoc oculis adfingere noli.
  174. Qua vehimur navi, fertur, cum stare videtur;
  175. quae manet in statione, ea praeter creditur ire.
  176. et fugere ad puppim colles campique videntur,
  177. quos agimus praeter navem velisque volamus.
  178. Sidera cessare aetheriis adfixa cavernis
  179. cuncta videntur, et adsiduo sunt omnia motu,
  180. quandoquidem longos obitus exorta revisunt,
  181. cum permensa suo sunt caelum corpore claro.
  182. solque pari ratione manere et luna videtur
  183. in statione, ea quae ferri res indicat ipsa.
  184. Exstantisque procul medio de gurgite montis
  185. classibus inter quos liber patet exitus ingens,
  186. insula coniunctis tamen ex his una videtur.
  187. atria versari et circum cursare columnae
  188. usque adeo fit uti pueris videantur, ubi ipsi
  189. desierunt verti, vix ut iam credere possint
  190. non supra sese ruere omnia tecta minari.
  191. Iamque rubrum tremulis iubar ignibus erigere alte
  192. cum coeptat natura supraque extollere montes,
  193. quos tibi tum supra sol montis esse videtur
  194. comminus ipse suo contingens fervidus igni,
  195. vix absunt nobis missus bis mille sagittae,
  196. vix etiam cursus quingentos saepe veruti;
  197. inter eos solemque iacent immania ponti
  198. aequora substrata aetheriis ingentibus oris,
  199. interiectaque sunt terrarum milia multa,
  200. quae variae retinent gentes et saecla ferarum.
  201. At coniectus aquae digitum non altior unum,
  202. qui lapides inter sistit per strata viarum,
  203. despectum praebet sub terras inpete tanto,
  204. a terris quantum caeli patet altus hiatus,
  205. nubila despicere et caelum ut videare videre,
  206. corpora mirande sub terras abdita caelo.
  207. Denique ubi in medio nobis ecus acer obhaesit
  208. flumine et in rapidas amnis despeximus undas,
  209. stantis equi corpus transversum ferre videtur
  210. vis et in adversum flumen contrudere raptim,
  211. et quo cumque oculos traiecimus omnia ferri
  212. et fluere adsimili nobis ratione videntur.
  213. Porticus aequali quamvis est denique ductu