De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  2. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  3. unde prius nulli velarint tempora musae;
  4. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  5. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  6. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  7. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  8. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  9. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  10. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  11. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  12. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  13. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  14. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  15. sed potius tali facto recreata valescat,
  16. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  17. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  18. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  19. carmine Pierio rationem exponere nostram
  20. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  21. si tibi forte animum tali ratione tenere
  22. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  23. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  24. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  25. qualia sint et quam variis distantia formis
  26. sponte sua volitent aeterno percita motu
  27. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  28. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  29. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  30. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  31. atque animi quoniam docui natura quid esset
  32. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  33. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  34. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  35. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  36. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  37. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  38. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  39. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  40. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  41. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  42. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  43. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  44. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  45. effugere aut umbras inter vivos volitare
  46. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  47. cum corpus simul atque animi natura perempta
  48. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  49. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  50. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  51. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  52. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  53. corpora res multae, partim diffusa solute,
  54. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  55. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  56. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  57. et vituli cum membranas de corpore summo
  58. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  59. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  60. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  61. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  62. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  63. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  64. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  65. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  66. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  67. quo fuerint et formai servare figuram,
  68. et multo citius, quanto minus indupediri
  69. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  70. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  71. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  72. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  73. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  74. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  75. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  76. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  77. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  78. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  79. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  80. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  81. omnia conrident correpta luce diei.
  82. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  83. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  84. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  85. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  86. quae volgo volitant subtili praedita filo
  87. nec singillatim possunt secreta videri.
  88. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  89. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  90. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  91. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  92. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  93. at contra tenuis summi membrana coloris
  94. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  95. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  96. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  97. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  98. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  99. exin imaginibus missis consistere eorum.
  100. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  101. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  102. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  103. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  104. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  105. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  106. nec ratione alia servari posse videntur,