De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  2. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  3. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  4. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  5. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  6. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  7. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  8. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  9. tertia pars nulla possit ratione videri.
  10. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  11. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  12. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  13. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  14. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  15. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  16. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  17. habrotonique graves et tristia centaurea,
  18. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  19. ---
  20. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  21. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  22. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  23. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  24. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  25. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  26. quae multis formata modis sublime feruntur,
  27. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  28. cernimus et mundi speciem violare serenam
  29. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  30. ora volare videntur et umbram ducere late,
  31. inter dum magni montes avolsaque saxa
  32. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  33. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  34. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  35. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  36. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  37. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  38. ---
  39. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  40. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  41. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  42. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  43. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  44. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  45. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  46. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  47. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  48. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  49. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  50. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  51. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  52. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  53. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  54. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  55. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  56. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  57. sic ab rebus item simili ratione necessest
  58. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  59. multa modis multis in cunctas undique partis;
  60. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  61. res ibi respondent simili forma atque colore.
  62. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  63. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  64. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  65. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  66. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  67. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  68. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  69. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  70. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  71. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  72. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  73. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  74. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  75. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  76. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  77. Principio persaepe levis res atque minutis
  78. corporibus factas celeris licet esse videre.
  79. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  80. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  81. quae quasi cuduntur perque intervallum
  82. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  83. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  84. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  85. qua propter simulacra pari ratione necessest
  86. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  87. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  88. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  89. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  90. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  91. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  92. et quasi permanare per intervallum.
  93. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  94. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  95. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  96. per totum caeli spatium diffundere sese
  97. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  98. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  99. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  100. quone vides citius debere et longius ire
  101. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  102. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  103. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  104. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  105. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  106. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  107. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  108. iamne vides igitur quam puncto tempore imago