De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  2. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  3. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  4. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  5. atque animi quoniam docui natura quid esset
  6. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  7. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  8. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  9. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  10. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  11. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  12. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  13. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  14. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  15. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  16. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  17. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  18. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  19. effugere aut umbras inter vivos volitare
  20. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  21. cum corpus simul atque animi natura perempta
  22. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  23. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  24. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  25. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  26. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  27. corpora res multae, partim diffusa solute,
  28. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  29. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  30. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  31. et vituli cum membranas de corpore summo
  32. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  33. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  34. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  35. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  36. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  37. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  38. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  39. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  40. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  41. quo fuerint et formai servare figuram,
  42. et multo citius, quanto minus indupediri
  43. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  44. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  45. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  46. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  47. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  48. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  49. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  50. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  51. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  52. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  53. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  54. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  55. omnia conrident correpta luce diei.
  56. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  57. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  58. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  59. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  60. quae volgo volitant subtili praedita filo
  61. nec singillatim possunt secreta videri.
  62. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  63. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  64. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  65. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  66. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  67. at contra tenuis summi membrana coloris
  68. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  69. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  70. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  71. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  72. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  73. exin imaginibus missis consistere eorum.
  74. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  75. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  76. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  77. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  78. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  79. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  80. nec ratione alia servari posse videntur,
  81. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  82. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  83. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  84. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  85. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  86. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  87. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  88. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  89. tertia pars nulla possit ratione videri.
  90. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  91. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  92. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  93. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  94. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  95. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  96. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  97. habrotonique graves et tristia centaurea,
  98. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  99. ---
  100. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  101. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  102. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  103. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  104. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  105. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  106. quae multis formata modis sublime feruntur,
  107. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  108. cernimus et mundi speciem violare serenam
  109. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  110. ora volare videntur et umbram ducere late,
  111. inter dum magni montes avolsaque saxa
  112. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  113. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  114. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  115. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  116. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  117. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  118. ---
  119. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  120. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  121. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  122. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  123. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  124. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  125. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  126. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  127. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  128. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  129. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  130. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  131. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  132. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  133. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  134. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  135. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  136. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  137. sic ab rebus item simili ratione necessest
  138. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  139. multa modis multis in cunctas undique partis;
  140. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,