De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. res ibi respondent simili forma atque colore.
  2. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  3. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  4. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  5. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  6. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  7. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  8. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  9. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  10. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  11. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  12. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  13. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  14. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  15. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  16. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  17. Principio persaepe levis res atque minutis
  18. corporibus factas celeris licet esse videre.
  19. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  20. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  21. quae quasi cuduntur perque intervallum
  22. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  23. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  24. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  25. qua propter simulacra pari ratione necessest
  26. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  27. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  28. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  29. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  30. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  31. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  32. et quasi permanare per intervallum.
  33. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  34. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  35. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  36. per totum caeli spatium diffundere sese
  37. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  38. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  39. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  40. quone vides citius debere et longius ire
  41. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  42. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  43. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  44. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  45. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  46. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  47. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  48. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  49. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  50. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  51. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  52. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  53. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  54. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  55. nec variae cessant voces volitare per auras.
  56. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  57. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  58. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  59. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  60. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  61. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  62. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  63. cernere odorari licet et sentire sonare.
  64. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  65. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  66. cernitur in luce et claro candore, necessest
  67. consimili causa tactum visumque moveri.
  68. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  69. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  70. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  71. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  72. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  73. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  74. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  75. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  76. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  77. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  78. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  79. efficit ut videamus et internoscere curat;
  80. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  81. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  82. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  83. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  84. propterea fit uti videamus quam procul absit
  85. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  86. et nostros oculos perterget longior aura,
  87. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  88. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  89. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  90. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  91. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  92. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  93. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  94. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  95. particulam venti sentire et frigoris eius,
  96. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  97. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  98. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  99. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  100. tangimus extremum saxi summumque colorem
  101. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  102. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  103. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  104. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  105. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  106. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  107. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  108. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  109. primus enim citra postes tum cernitur ,
  110. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  111. post extraria lux oculos perterget et
  112. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  113. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  114. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  115. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  116. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  117. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  118. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  119. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  120. atque alium prae se propellens volvit,
  121. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  122. distare ab speculo tantum semota videtur.
  123. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  124. ---
  125. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  126. binis quoniam res confit utraque.
  127. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  128. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  129. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  130. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  131. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  132. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  133. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  134. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  135. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  136. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  137. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  138. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  139. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,