De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cernitur in luce et claro candore, necessest
  2. consimili causa tactum visumque moveri.
  3. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  4. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  5. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  6. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  7. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  8. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  9. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  10. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  11. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  12. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  13. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  14. efficit ut videamus et internoscere curat;
  15. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  16. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  17. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  18. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  19. propterea fit uti videamus quam procul absit
  20. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  21. et nostros oculos perterget longior aura,
  22. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  23. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  24. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  25. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  26. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  27. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  28. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  29. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  30. particulam venti sentire et frigoris eius,
  31. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  32. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  33. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  34. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  35. tangimus extremum saxi summumque colorem
  36. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  37. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  38. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  39. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  40. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  41. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  42. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  43. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  44. primus enim citra postes tum cernitur ,
  45. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  46. post extraria lux oculos perterget et
  47. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  48. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  49. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  50. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  51. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  52. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  53. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  54. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  55. atque alium prae se propellens volvit,
  56. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  57. distare ab speculo tantum semota videtur.
  58. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  59. ---
  60. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  61. binis quoniam res confit utraque.
  62. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  63. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  64. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  65. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  66. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  67. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  68. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  69. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  70. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  71. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  72. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  73. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  74. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  75. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  76. omnia per flexos aditus educta licebit
  77. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  78. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  79. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  80. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  81. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  82. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  83. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  84. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  85. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  86. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  87. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  88. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  89. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  90. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  91. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  92. omnia quandoquidem cogit natura referri
  93. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  94. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  95. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  96. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  97. per purum simulacra feruntur
  98. et feriunt oculos turbantia composituras.
  99. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  100. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  101. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  102. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  103. arquati, quia luroris de corpore eorum
  104. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  105. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  106. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  107. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  108. propterea quia, cum propior caliginis
  109. ater init oculos prior et possedit apertos,
  110. insequitur candens confestim lucidus ,
  111. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  112. illius; nam multis partibus hic est
  113. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  114. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  115. atque pate fecit, quas ante obsederat
  116. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  117. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  118. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  119. propterea quia posterior caliginis
  120. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet
  121. obsiditque vias oculorum, ne simulacra
  122. possint ullarum rerum coniecta moveri.
  123. Quadratasque procul turris cum cernimus urbis,
  124. propterea fit uti videantur saepe rutundae,
  125. angulus optusus quia longe cernitur omnis
  126. sive etiam potius non cernitur ac perit eius
  127. plaga nec ad nostras acies perlabitur ictus,
  128. per multum quia dum simulacra feruntur,
  129. cogit hebescere eum crebris offensibus .
  130. hoc ubi suffugit sensum simul angulus omnis.
  131. fit quasi ut ad turnum saxorum structa tuantur;
  132. non tamen ut coram quae sunt vereque rutunda,