De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. exin imaginibus missis consistere eorum.
  2. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  3. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  4. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  5. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  6. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  7. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  8. nec ratione alia servari posse videntur,
  9. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  10. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  11. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  12. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  13. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  14. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  15. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  16. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  17. tertia pars nulla possit ratione videri.
  18. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  19. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  20. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  21. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  22. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  23. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  24. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  25. habrotonique graves et tristia centaurea,
  26. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  27. ---
  28. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  29. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  30. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  31. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  32. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  33. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  34. quae multis formata modis sublime feruntur,
  35. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  36. cernimus et mundi speciem violare serenam
  37. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  38. ora volare videntur et umbram ducere late,
  39. inter dum magni montes avolsaque saxa
  40. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  41. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  42. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  43. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  44. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  45. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  46. ---
  47. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  48. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  49. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  50. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  51. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  52. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  53. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  54. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  55. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  56. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  57. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  58. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  59. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  60. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  61. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  62. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  63. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  64. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  65. sic ab rebus item simili ratione necessest
  66. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  67. multa modis multis in cunctas undique partis;
  68. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  69. res ibi respondent simili forma atque colore.
  70. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  71. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  72. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  73. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  74. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  75. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  76. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  77. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  78. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  79. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  80. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  81. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  82. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  83. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  84. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  85. Principio persaepe levis res atque minutis
  86. corporibus factas celeris licet esse videre.
  87. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  88. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  89. quae quasi cuduntur perque intervallum
  90. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  91. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  92. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  93. qua propter simulacra pari ratione necessest
  94. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  95. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  96. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  97. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  98. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  99. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  100. et quasi permanare per intervallum.
  101. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  102. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  103. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  104. per totum caeli spatium diffundere sese
  105. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  106. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  107. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  108. quone vides citius debere et longius ire
  109. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  110. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  111. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  112. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  113. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  114. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  115. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  116. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  117. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  118. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  119. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  120. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  121. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  122. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  123. nec variae cessant voces volitare per auras.
  124. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  125. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  126. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  127. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  128. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  129. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  130. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  131. cernere odorari licet et sentire sonare.
  132. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  133. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae