De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. si tibi forte animum tali ratione tenere
  2. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  3. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  4. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  5. qualia sint et quam variis distantia formis
  6. sponte sua volitent aeterno percita motu
  7. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  8. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  9. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  10. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  11. atque animi quoniam docui natura quid esset
  12. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  13. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  14. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  15. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  16. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  17. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  18. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  19. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  20. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  21. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  22. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  23. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  24. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  25. effugere aut umbras inter vivos volitare
  26. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  27. cum corpus simul atque animi natura perempta
  28. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  29. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  30. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  31. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  32. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  33. corpora res multae, partim diffusa solute,
  34. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  35. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  36. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  37. et vituli cum membranas de corpore summo
  38. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  39. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  40. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  41. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  42. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  43. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  44. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  45. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  46. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  47. quo fuerint et formai servare figuram,
  48. et multo citius, quanto minus indupediri
  49. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  50. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  51. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  52. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  53. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  54. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  55. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  56. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  57. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  58. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  59. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  60. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  61. omnia conrident correpta luce diei.
  62. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  63. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  64. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  65. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  66. quae volgo volitant subtili praedita filo
  67. nec singillatim possunt secreta videri.
  68. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  69. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  70. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  71. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  72. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  73. at contra tenuis summi membrana coloris
  74. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  75. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  76. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  77. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  78. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  79. exin imaginibus missis consistere eorum.
  80. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  81. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  82. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  83. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  84. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  85. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  86. nec ratione alia servari posse videntur,
  87. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  88. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  89. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  90. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  91. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  92. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  93. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  94. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  95. tertia pars nulla possit ratione videri.
  96. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  97. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  98. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  99. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  100. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  101. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  102. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  103. habrotonique graves et tristia centaurea,
  104. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  105. ---
  106. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  107. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  108. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,