De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  2. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  3. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  4. quae multis formata modis sublime feruntur,
  5. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  6. cernimus et mundi speciem violare serenam
  7. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  8. ora volare videntur et umbram ducere late,
  9. inter dum magni montes avolsaque saxa
  10. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  11. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  12. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  13. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  14. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  15. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  16. ---
  17. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  18. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  19. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  20. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  21. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  22. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  23. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  24. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  25. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  26. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  27. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  28. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  29. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  30. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  31. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  32. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  33. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  34. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  35. sic ab rebus item simili ratione necessest
  36. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  37. multa modis multis in cunctas undique partis;
  38. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  39. res ibi respondent simili forma atque colore.
  40. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  41. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  42. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  43. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  44. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  45. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  46. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  47. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  48. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  49. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  50. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  51. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  52. suavidicis potius quam multis versibus edam;
  53. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  54. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  55. Principio persaepe levis res atque minutis
  56. corporibus factas celeris licet esse videre.
  57. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  58. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  59. quae quasi cuduntur perque intervallum
  60. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  61. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  62. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  63. qua propter simulacra pari ratione necessest
  64. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  65. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  66. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  67. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  68. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  69. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  70. et quasi permanare per intervallum.
  71. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  72. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  73. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  74. per totum caeli spatium diffundere sese
  75. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  76. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  77. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  78. quone vides citius debere et longius ire
  79. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  80. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  81. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  82. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  83. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  84. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  85. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  86. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  87. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  88. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  89. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  90. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  91. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  92. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  93. nec variae cessant voces volitare per auras.
  94. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  95. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  96. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  97. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  98. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  99. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  100. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  101. cernere odorari licet et sentire sonare.
  102. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  103. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  104. cernitur in luce et claro candore, necessest
  105. consimili causa tactum visumque moveri.
  106. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  107. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  108. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?