De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. parvus ut est cycni melior canor, ille gruum quam
  2. clamor in aetheriis dispersus nubibus austri.
  3. Principio persaepe levis res atque minutis
  4. corporibus factas celeris licet esse videre.
  5. in quo iam genere est solis lux et vapor eius,
  6. propterea quia sunt e primis facta minutis,
  7. quae quasi cuduntur perque intervallum
  8. non dubitant transire sequenti concita plaga;
  9. suppeditatur enim confestim lumine lumen
  10. et quasi protelo stimulatur fulgere fulgur.
  11. qua propter simulacra pari ratione necessest
  12. inmemorabile per spatium transcurrere posse
  13. temporis in puncto, primum quod parvola causa
  14. est procul a tergo quae provehat atque propellat,
  15. quod super est, ubi tam volucri levitate ferantur,
  16. deinde quod usque adeo textura praedita rara
  17. mittuntur, facile ut quasvis penetrare queant res
  18. et quasi permanare per intervallum.
  19. Praeterea si quae penitus corpuscula rerum
  20. ex altoque foras mittuntur, solis uti lux
  21. ac vapor, haec puncto cernuntur lapsa diei
  22. per totum caeli spatium diffundere sese
  23. perque volare mare ac terras caelumque rigare.
  24. quid quae sunt igitur iam prima fronte parata,
  25. cum iaciuntur et emissum res nulla moratur?
  26. quone vides citius debere et longius ire
  27. multiplexque loci spatium transcurrere eodem
  28. tempore quo solis pervolgant lumina caelum?
  29. Hoc etiam in primis specimen verum esse videtur,
  30. quam celeri motu rerum simulacra ferantur,
  31. quod simul ac primum sub diu splendor aquai
  32. ponitur, extemplo caelo stellante serena
  33. sidera respondent in aqua radiantia mundi.
  34. iamne vides igitur quam puncto tempore imago
  35. aetheris ex oris in terrarum accidat oras?
  36. quare etiam atque etiam mitti fateare necessest
  37. corpora quae feriant oculos visumque lacessant.
  38. perpetuoque fluunt certis ab rebus odores,
  39. frigus ut a fluviis, calor ab sole, aestus ab undis
  40. aequoris, exesor moerorum litora circum,
  41. nec variae cessant voces volitare per auras.
  42. denique in os salsi venit umor saepe saporis,
  43. cum mare versamur propter, dilutaque contra
  44. cum tuimur misceri absinthia, tangit amaror.
  45. usque adeo omnibus ab rebus res quaeque fluenter
  46. fertur et in cunctas dimittitur undique partis
  47. nec mora nec requies interdatur ulla fluendi,
  48. perpetuo quoniam sentimus et omnia semper
  49. cernere odorari licet et sentire sonare.
  50. Praeterea quoniam manibus tractata figura
  51. in tenebris quaedam cognoscitur esse eadem quae
  52. cernitur in luce et claro candore, necessest
  53. consimili causa tactum visumque moveri.
  54. nunc igitur si quadratum temptamus et id nos
  55. commovet in tenebris, in luci quae poterit res
  56. accidere ad speciem quadrata, nisi eius imago?
  57. esse in imaginibus qua propter causa videtur
  58. cernundi neque posse sine his res ulla videri.
  59. Nunc ea quae dico rerum simulacra feruntur
  60. undique et in cunctas iaciuntur didita partis;
  61. verum nos oculis quia solis cernere quimus,
  62. propterea fit uti, speciem quo vertimus, omnes
  63. res ibi eam contra feriant forma atque colore.
  64. et quantum quaeque ab nobis res absit, imago
  65. efficit ut videamus et internoscere curat;
  66. nam cum mittitur, extemplo protrudit agitque
  67. qui inter se cumque est oculosque locatus,
  68. isque ita per nostras acies perlabitur omnis
  69. et quasi perterget pupillas atque ita transit.
  70. propterea fit uti videamus quam procul absit
  71. res quaeque. et quanto plus ante agitatur
  72. et nostros oculos perterget longior aura,
  73. tam procul esse magis res quaeque remota videtur.
  74. scilicet haec summe celeri ratione geruntur,
  75. quale sit ut videamus, et una quam procul absit.
  76. Illud in his rebus minime mirabile habendumst,
  77. cur, ea quae feriant oculos simulacra videri
  78. singula cum nequeant, res ipsae perspiciantur.
  79. ventus enim quoque paulatim cum verberat et cum
  80. acre fluit frigus, non privam quamque solemus
  81. particulam venti sentire et frigoris eius,
  82. sed magis unorsum, fierique perinde videmus
  83. corpore tum plagas in nostro tam quam aliquae res
  84. verberet atque sui det sensum corporis extra.
  85. praeterea lapidem digito cum tundimus, ipsum
  86. tangimus extremum saxi summumque colorem
  87. nec sentimus eum tactu, verum magis ipsam
  88. duritiem penitus saxi sentimus in alto.
  89. Nunc age, cur ultra speculum videatur imago
  90. percipe: nam certe penitus remmota videtur.
  91. quod genus illa foris quae vere transpiciuntur,
  92. ianua cum per se transpectum praebet apertum,
  93. multa facitque foris ex aedibus ut videantur;
  94. is quoque enim duplici geminoque fit visus.
  95. primus enim citra postes tum cernitur ,
  96. inde fores ipsae dextra laevaque secuntur,
  97. post extraria lux oculos perterget et
  98. alter, et illa foris quae vere transpiciuntur.
  99. sic ubi se primum speculi proiecit imago,
  100. dum venit ad nostras acies, protrudit agitque
  101. qui inter se cumquest oculosque locatus,
  102. et facit, ut prius hunc omnem sentire queamus
  103. quam speculum; sed ubi in speculum quoque sensimus ipsum,
  104. continuo a nobis in eum quae fertur imago
  105. pervenit, et nostros oculos reiecta revisit
  106. atque alium prae se propellens volvit,
  107. et facit ut prius hunc quam se videamus, eoque
  108. distare ab speculo tantum semota videtur.
  109. quare etiam atque etiam minime mirarier est par
  110. ---
  111. illis quae reddunt speculorum ex aequore visum,
  112. binis quoniam res confit utraque.
  113. Nunc ea quae nobis membrorum dextera pars est,
  114. in speculis fit ut in laeva videatur eo quod
  115. planitiem ad speculi veniens cum offendit imago,
  116. non convertitur incolumis, sed recta retrorsum
  117. sic eliditur, ut siquis, prius arida quam sit
  118. cretea persona, adlidat pilaeve trabive,
  119. atque ea continuo rectam si fronte figuram
  120. servet et elisam retro sese exprimat ipsa.
  121. fiet ut, ante oculus fuerit qui dexter, ut idem
  122. nunc sit laevus et e laevo sit mutua dexter.
  123. Fit quoque de speculo in speculum ut tradatur imago,
  124. quinque etiam aut sex ut fieri simulacra .
  125. nam quae cumque retro parte interiore latebunt,
  126. inde tamen, quamvis torte penitusque remota,
  127. omnia per flexos aditus educta licebit
  128. pluribus haec speculis videantur in aedibus esse.
  129. usque adeo speculo in speculum translucet imago,
  130. et cum laeva data est, fit rusum ut dextera fiat,
  131. inde retro rursum redit et convertit eodem.
  132. Quin etiam quae cumque latuscula sunt speculorum
  133. adsimili lateris flexura praedita nostri,
  134. dextera ea propter nobis simulacra remittunt,
  135. aut quia de speculo in speculum transfertur imago,
  136. inde ad nos elisa bis advolat, aut etiam quod
  137. circum agitur, cum venit, imago propterea quod
  138. flexa figura docet speculi convertier ad nos.
  139. Indugredi porro pariter simulacra pedemque
  140. ponere nobiscum credas gestumque imitari
  141. propterea quia, de speculi qua parte recedas,
  142. continuo nequeunt illinc simulacra reverti;
  143. omnia quandoquidem cogit natura referri
  144. ac resilire ab rebus ad aequos reddita flexus.
  145. Splendida porro oculi fugitant vitantque tueri.
  146. sol etiam caecat, contra si tendere pergas,
  147. propterea quia vis magnast ipsius et alte
  148. per purum simulacra feruntur
  149. et feriunt oculos turbantia composituras.
  150. Praeterea splendor qui cumque est acer adurit
  151. saepe oculos ideo quod semina possidet ignis
  152. multa, dolorem oculis quae gignunt insinuando.
  153. lurida praeterea fiunt quae cumque tuentur
  154. arquati, quia luroris de corpore eorum
  155. semina multa fluunt simulacris obvia rerum,
  156. multaque sunt oculis in eorum denique mixta,
  157. quae contage sua palloribus omnia pingunt.
  158. E tenebris autem quae sunt in luce tuemur
  159. propterea quia, cum propior caliginis
  160. ater init oculos prior et possedit apertos,
  161. insequitur candens confestim lucidus ,
  162. qui quasi purgat eos ac nigras discutit umbras
  163. illius; nam multis partibus hic est
  164. mobilior multisque minutior et mage pollens.
  165. qui simul atque vias oculorum luce replevit
  166. atque pate fecit, quas ante obsederat
  167. ATER, continuo rerum simulacra secuntur,
  168. quae sita sunt in luce, lacessuntque ut videamus.
  169. quod contra facere in tenebris e luce nequimus
  170. propterea quia posterior caliginis
  171. crassior insequitur, qui cuncta foramina complet