De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  2. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  3. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  4. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  5. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  6. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  7. sed potius tali facto recreata valescat,
  8. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  9. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  10. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  11. carmine Pierio rationem exponere nostram
  12. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  13. si tibi forte animum tali ratione tenere
  14. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  15. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  16. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  17. qualia sint et quam variis distantia formis
  18. sponte sua volitent aeterno percita motu
  19. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  20. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  21. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  22. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  23. atque animi quoniam docui natura quid esset
  24. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  25. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  26. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  27. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  28. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  29. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  30. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  31. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  32. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  33. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  34. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  35. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  36. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  37. effugere aut umbras inter vivos volitare
  38. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  39. cum corpus simul atque animi natura perempta
  40. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  41. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  42. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  43. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  44. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  45. corpora res multae, partim diffusa solute,
  46. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  47. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  48. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  49. et vituli cum membranas de corpore summo
  50. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  51. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  52. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  53. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  54. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  55. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  56. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  57. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  58. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  59. quo fuerint et formai servare figuram,
  60. et multo citius, quanto minus indupediri
  61. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  62. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  63. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  64. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  65. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  66. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  67. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  68. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  69. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  70. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  71. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  72. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  73. omnia conrident correpta luce diei.
  74. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  75. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  76. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  77. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  78. quae volgo volitant subtili praedita filo
  79. nec singillatim possunt secreta videri.
  80. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  81. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  82. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  83. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  84. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  85. at contra tenuis summi membrana coloris
  86. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  87. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  88. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  89. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  90. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  91. exin imaginibus missis consistere eorum.
  92. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  93. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  94. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  95. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  96. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  97. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  98. nec ratione alia servari posse videntur,
  99. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  100. Nunc age, quam tenui natura constet imago
  101. percipe. et in primis, quoniam primordia tantum
  102. sunt infra nostros sensus tantoque minora
  103. quam quae primum oculi coeptant non posse tueri,
  104. nunc tamen id quoque uti confirmem, exordia rerum
  105. cunctarum quam sint subtilia percipe paucis.
  106. primum animalia sunt iam partim tantula, corum
  107. tertia pars nulla possit ratione videri.
  108. horum intestinum quodvis quale esse putandumst!
  109. quid cordis globus aut oculi? quid membra? quid artus?
  110. quantula sunt! quid praeterea primordia quaeque,
  111. unde anima atque animi constet natura necessumst,
  112. nonne vides quam sint subtilia quamque minuta?
  113. praeterea quaecumque suo de corpore odorem
  114. expirant acrem, panaces absinthia taetra
  115. habrotonique graves et tristia centaurea,
  116. quorum unum quidvis leviter si forte duobus
  117. ---
  118. quin potius noscas rerum simulacra vagari
  119. multa modis multis, nulla vi cassaque sensu?
  120. Sed ne forte putes ea demum sola vagari,
  121. quae cumque ab rebus rerum simulacra recedunt,
  122. sunt etiam quae sponte sua gignuntur et ipsa
  123. constituuntur in hoc caelo, qui dicitur aer,
  124. quae multis formata modis sublime feruntur,
  125. ut nubes facile inter dum concrescere in alto
  126. cernimus et mundi speciem violare serenam
  127. mulcentes motu; nam saepe Gigantum
  128. ora volare videntur et umbram ducere late,
  129. inter dum magni montes avolsaque saxa
  130. montibus ante ire et solem succedere praeter,
  131. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  132. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  133. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  134. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  135. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  136. ---
  137. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  138. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  139. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  140. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  141. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  142. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  143. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  144. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  145. scindi; quam meminit levor praestare salutem.
  146. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  147. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  148. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  149. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  150. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  151. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  152. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  153. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  154. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  155. sic ab rebus item simili ratione necessest
  156. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  157. multa modis multis in cunctas undique partis;
  158. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  159. res ibi respondent simili forma atque colore.
  160. Praeterea modo cum fuerit liquidissima caeli
  161. tempestas, perquam subito fit turbida foede,
  162. undique uti tenebras omnis Acherunta rearis
  163. liquisse et magnas caeli complesse cavernas.
  164. usque adeo taetra nimborum nocte coorta
  165. inpendent atrae Formidinis ora superne;
  166. quorum quantula pars sit imago dicere nemost
  167. qui possit neque eam rationem reddere dictis.
  168. Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur,
  169. et quae mobilitas ollis tranantibus auras
  170. reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur,
  171. in quem quaeque locum diverso numine tendunt,
  172. suavidicis potius quam multis versibus edam;