De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. qua propter fit ut hinc nobis simulacra redundent.
  2. et quamvis subito quovis in tempore quamque
  3. rem contra speculum ponas, apparet imago;
  4. perpetuo fluere ut noscas e corpore summo
  5. texturas rerum tenuis tenuisque figuras.
  6. ergo multa brevi spatio simulacra genuntur,
  7. ut merito celer his rebus dicatur origo.
  8. et quasi multa brevi spatio summittere debet
  9. lumina sol, ut perpetuo sint omnia plena,
  10. sic ab rebus item simili ratione necessest
  11. temporis in puncto rerum simulacra ferantur
  12. multa modis multis in cunctas undique partis;
  13. quandoquidem speculum quo cumque obvertimus oris,
  14. res ibi respondent simili forma atque colore.