De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. inde alios trahere atque inducere belua nimbos.
  2. nec speciem mutare suam liquentia cessant
  3. et cuiusque modi formarum vertere in oras.
  4. Nunc ea quam facili et celeri ratione genantur
  5. perpetuoque fluant ab rebus lapsaque cedant
  6. ---
  7. semper enim summum quicquid de rebus abundat,
  8. quod iaculentur. et hoc alias cum pervenit in res,
  9. transit, ut in primis vestem; sed ubi aspera saxa
  10. aut in materiam ligni pervenit, ibi iam
  11. scinditur, ut nullum simulacrum reddere possit.
  12. at cum splendida quae constant opposta fuerunt
  13. densaque, ut in primis speculum est, nihil accidit horum;
  14. nam neque, uti vestem, possunt transire, neque autem
  15. scindi; quam meminit levor praestare salutem.