De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  2. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  3. atque oculei partes animantis totius extant.
  4. ---
  5. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  6. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  7. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  8. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  9. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  10. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  11. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  12. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  13. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  14. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  15. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  16. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  17. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  18. in nullo caput interea sit forte dolore.
  19. Praeterea molli cum somno dedita membra
  20. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  21. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo