De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  2. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  3. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  4. non potius vitae finem facis atque laboris?
  5. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  6. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  7. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  8. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  9. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  10. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  11. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  12. naturam et veram verbis exponere causam?
  13. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  14. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,