De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  2. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  3. maior enim turbae disiectus materiai
  4. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  5. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  6. Denique si vocem rerum natura repente.
  7. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  8. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  9. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  10. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  11. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  12. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  13. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  14. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?