De Rerum Natura
Lucretius
-
- ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
- iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
- tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
- quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
- aut aliae cuius desiderium insideat rei.
- nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
- cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
- nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
- nec desiderium nostri nos adficit ullum,
- et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
- longe ab sensiferis primordia motibus errant,
- cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
- multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
- si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
- maior enim turbae disiectus materiai
- consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
- frigida quem semel est vitai pausa secuta.
- Denique si vocem rerum natura repente.
- mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
- 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
- luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
- nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
- et non omnia pertusum congesta quasi in vas
- commoda perfluxere atque ingrata interiere;
- cur non ut plenus vitae conviva recedis
- aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
- sin ea quae fructus cumque es periere profusa
- vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
- rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
- non potius vitae finem facis atque laboris?
- nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
- quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
- si tibi non annis corpus iam marcet et artus
- confecti languent, eadem tamen omnia restant,
- omnia si perges vivendo vincere saecla,
- atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
- quid respondemus, nisi iustam intendere litem
- naturam et veram verbis exponere causam?
- grandior hic vero si iam seniorque queratur
- atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
- non merito inclamet magis et voce increpet acri:
- 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
- omnia perfunctus vitai praemia marces;
- sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
- inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
- et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
- quam satur ac plenus possis discedere rerum.
- nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
- aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
- iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
- cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
- semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
- Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
- materies opus est, ut crescant postera saecla;
- quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
- nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
- sic alid ex alio numquam desistet oriri
- vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
- respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
- temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
- hoc igitur speculum nobis natura futuri
- temporis exponit post mortem denique nostram.
- numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
- quicquam, non omni somno securius exstat?
- Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
- prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
- nec miser inpendens magnum timet saxum
- Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
- sed magis in vita divom metus urget inanis
- mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
- nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
- nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
- perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
- quam libet immani proiectu corporis exstet,
- qui non sola novem dispessis iugera membris
- optineat, sed qui terrai totius orbem,
- non tamen aeternum poterit perferre dolorem
- nec praebere cibum proprio de corpore semper.
- sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
- quem volucres lacerant atque exest anxius angor
- aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
- Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
- qui petere a populo fasces saevasque secures
- imbibit et semper victus tristisque recedit.
- nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
- atque in eo semper durum sufferre laborem,
- hoc est adverso nixantem trudere monte
- saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
- volvitur et plani raptim petit aequora campi.
- deinde animi ingratam naturam pascere semper
- atque explere bonis rebus satiareque numquam,
- quod faciunt nobis annorum tempora, circum
- cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
- nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
- hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
- quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
- quod tamen expleri nulla ratione potestur.
- Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
- Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
- qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
- sed metus in vita poenarum pro male factis
- est insignibus insignis scelerisque luela,
- carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
- verbera carnifices robur pix lammina taedae;
- quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
- praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
- nec videt interea qui terminus esse malorum
- possit nec quae sit poenarum denique finis,
- atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
- hic Acherusia fit stultorum denique vita.
- Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
- 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
- qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
- inde alii multi reges rerumque potentes
- occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
- ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
- stravit iterque dedit legionibus ire per altum
- ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
- et contempsit equis insultans murmura ponti,
- lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
- Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
- ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
- adde repertores doctrinarum atque leporum,
- adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
- sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
- denique Democritum post quam matura vetustas
- admonuit memores motus languescere mentis,
- sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
- ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
- qui genus humanum ingenio superavit et omnis
- restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
- tu vero dubitabis et indignabere obire?
- mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
- qui somno partem maiorem conteris aevi,
- et viligans stertis nec somnia cernere cessas
- sollicitamque geris cassa formidine mentem