De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  2. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  3. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  4. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  5. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  6. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  7. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  8. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  9. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  10. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  11. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  12. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  13. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  14. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  15. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  16. aut in melle situm suffocari atque rigere
  17. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  18. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  19. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  20. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  21. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  22. non poteris factis florentibus esse tuisque
  23. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  24. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  25. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  26. iam desiderium rerum super insidet una.'
  27. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  28. dissoluant animi magno se angore metuque.
  29. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  30. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  31. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  32. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  33. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  34. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  35. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  36. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  37. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  38. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  39. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  40. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  41. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  42. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  43. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  44. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  45. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  46. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  47. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  48. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  49. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  50. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  51. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  52. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  53. maior enim turbae disiectus materiai
  54. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  55. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  56. Denique si vocem rerum natura repente.
  57. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  58. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  59. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  60. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  61. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  62. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  63. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  64. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  65. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  66. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  67. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  68. non potius vitae finem facis atque laboris?
  69. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  70. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  71. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  72. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  73. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  74. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  75. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  76. naturam et veram verbis exponere causam?
  77. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  78. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  79. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  80. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  81. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  82. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  83. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  84. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  85. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  86. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  87. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  88. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  89. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  90. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  91. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  92. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  93. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  94. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  95. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  96. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  97. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  98. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  99. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  100. temporis exponit post mortem denique nostram.
  101. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  102. quicquam, non omni somno securius exstat?
  103. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  104. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  105. nec miser inpendens magnum timet saxum
  106. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  107. sed magis in vita divom metus urget inanis
  108. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  109. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  110. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  111. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  112. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  113. qui non sola novem dispessis iugera membris
  114. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  115. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  116. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  117. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  118. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  119. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  120. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  121. qui petere a populo fasces saevasque secures
  122. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  123. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  124. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  125. hoc est adverso nixantem trudere monte
  126. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  127. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  128. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  129. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  130. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  131. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  132. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  133. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  134. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  135. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  136. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  137. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  138. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  139. sed metus in vita poenarum pro male factis
  140. est insignibus insignis scelerisque luela,
  141. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  142. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  143. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  144. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  145. nec videt interea qui terminus esse malorum
  146. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  147. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  148. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  149. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  150. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  151. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  152. inde alii multi reges rerumque potentes
  153. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  154. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  155. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  156. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  157. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  158. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  159. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  160. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  161. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  162. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  163. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  164. denique Democritum post quam matura vetustas
  165. admonuit memores motus languescere mentis,