De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  2. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  3. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  4. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  5. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  6. non radii solis neque lucida tela diei
  7. discutiant, sed naturae species ratioque.
  8. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  9. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  10. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  11. atque oculei partes animantis totius extant.
  12. ---
  13. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  14. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  15. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  16. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  17. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  18. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  19. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  20. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  21. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,