De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  2. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  3. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  4. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  5. in nullo caput interea sit forte dolore.
  6. Praeterea molli cum somno dedita membra
  7. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  8. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  9. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  10. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  11. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  12. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  13. principio fit uti detracto corpore multo
  14. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  15. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  16. diffugere forasque per os est editus ,
  17. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  18. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  19. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  20. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis