De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. praeteritum spatium, tum motus materiai
  2. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  3. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  4. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  5. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  6. inter enim iectast vitai pausa vageque
  7. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  8. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  9. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  10. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  11. illum cui possint incommoda conciliari,
  12. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  13. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  14. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  15. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  16. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  17. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  18. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  19. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  20. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  21. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  22. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  23. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  24. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  25. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  26. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  27. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  28. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  29. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  30. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  31. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  32. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  33. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  34. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  35. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  36. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  37. aut in melle situm suffocari atque rigere
  38. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  39. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  40. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  41. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  42. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  43. non poteris factis florentibus esse tuisque
  44. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  45. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  46. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  47. iam desiderium rerum super insidet una.'
  48. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  49. dissoluant animi magno se angore metuque.
  50. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  51. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  52. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  53. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  54. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  55. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  56. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  57. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  58. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  59. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  60. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  61. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  62. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  63. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  64. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  65. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  66. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  67. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  68. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  69. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  70. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  71. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  72. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  73. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  74. maior enim turbae disiectus materiai
  75. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  76. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  77. Denique si vocem rerum natura repente.
  78. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  79. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  80. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  81. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  82. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  83. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  84. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  85. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  86. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  87. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  88. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  89. non potius vitae finem facis atque laboris?
  90. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  91. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  92. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  93. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  94. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  95. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  96. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  97. naturam et veram verbis exponere causam?
  98. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  99. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  100. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  101. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  102. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  103. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  104. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  105. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  106. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  107. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  108. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  109. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  110. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  111. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  112. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  113. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  114. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  115. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  116. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  117. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  118. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  119. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  120. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  121. temporis exponit post mortem denique nostram.
  122. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  123. quicquam, non omni somno securius exstat?
  124. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  125. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  126. nec miser inpendens magnum timet saxum
  127. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  128. sed magis in vita divom metus urget inanis
  129. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  130. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  131. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  132. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  133. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  134. qui non sola novem dispessis iugera membris
  135. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  136. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  137. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  138. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  139. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  140. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  141. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  142. qui petere a populo fasces saevasque secures
  143. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  144. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  145. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  146. hoc est adverso nixantem trudere monte
  147. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  148. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  149. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  150. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  151. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  152. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  153. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  154. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  155. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  156. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  157. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  158. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  159. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  160. sed metus in vita poenarum pro male factis
  161. est insignibus insignis scelerisque luela,
  162. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  163. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  164. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  165. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  166. nec videt interea qui terminus esse malorum
  167. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  168. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  169. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  170. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  171. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  172. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  173. inde alii multi reges rerumque potentes
  174. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  175. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  176. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  177. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  178. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  179. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  180. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  181. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  182. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  183. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  184. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  185. denique Democritum post quam matura vetustas
  186. admonuit memores motus languescere mentis,
  187. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  188. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  189. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  190. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  191. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  192. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  193. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  194. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  195. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  196. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  197. ebrius urgeris multis miser undique curis
  198. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  199. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  200. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  201. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  202. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  203. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  204. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  205. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  206. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  207. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  208. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  209. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  210. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  211. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  212. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  213. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  214. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  215. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  216. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  217. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  218. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  219. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  220. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  221. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  222. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  223. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  224. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  225. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  226. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  227. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  228. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  229. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  230. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.
  231. posteraque in dubiost fortunam quam vehat aetas,
  232. quidve ferat nobis casus quive exitus instet.
  233. nec prorsum vitam ducendo demimus hilum
  234. tempore de mortis nec delibare valemus,
  235. quo minus esse diu possimus forte perempti.
  236. proinde licet quod vis vivendo condere saecla,
  237. mors aeterna tamen nihilo minus illa manebit,
  238. nec minus ille diu iam non erit, ex hodierno
  239. lumine qui finem vitai fecit, et ille,
  240. mensibus atque annis qui multis occidit ante.
  1. Avia Pieridum peragro loca nullius ante
  2. trita solo. iuvat integros accedere fontis
  3. atque haurire, iuvatque novos decerpere flores
  4. insignemque meo capiti petere inde coronam,
  5. unde prius nulli velarint tempora musae;
  6. primum quod magnis doceo de rebus et artis
  7. religionum animum nodis exsolvere pergo,
  8. deinde quod obscura de re tam lucida pango
  9. carmina musaeo contingens cuncta lepore.
  10. id quoque enim non ab nulla ratione videtur;
  11. nam vel uti pueris absinthia taetra medentes
  12. cum dare conantur, prius oras pocula circum
  13. contingunt mellis dulci flavoque liquore,
  14. ut puerorum aetas inprovida ludificetur
  15. labrorum tenus, interea perpotet amarum
  16. absinthi laticem deceptaque non capiatur,
  17. sed potius tali facto recreata valescat,
  18. sic ego nunc, quoniam haec ratio plerumque videtur
  19. tristior esse quibus non est tractata, retroque
  20. volgus abhorret ab hac, volui tibi suaviloquenti
  21. carmine Pierio rationem exponere nostram
  22. et quasi musaeo dulci contingere melle;
  23. si tibi forte animum tali ratione tenere
  24. versibus in nostris possem, dum percipis omnem
  25. naturam rerum ac persentis utilitatem.
  26. Sed quoniam docui cunctarum exordia rerum
  27. qualia sint et quam variis distantia formis
  28. sponte sua volitent aeterno percita motu
  29. quoque modo possit res ex his quaeque creari,
  30. nunc agere incipiam tibi quod vehementer ad has res
  31. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  32. quae quasi membranae vel cortex nominitandast,
  33. atque animi quoniam docui natura quid esset
  34. et quibus e rebus cum corpore compta vigeret
  35. quove modo distracta rediret in ordia prima,
  36. nunc agere incipiam tibi, quod vehementer ad has res
  37. attinet esse ea quae rerum simulacra vocamus,
  38. quod speciem ac formam similem gerit eius imago,
  39. cuius cumque cluet de corpore fusa vagari;
  40. quae quasi membranae summo de corpore rerum
  41. dereptae volitant ultroque citroque per auras,
  42. atque eadem nobis vigilantibus obvia mentes
  43. terrificant atque in somnis, cum saepe figuras
  44. contuimur miras simulacraque luce carentum,
  45. quae nos horrifice languentis saepe sopore
  46. excierunt ne forte animas Acherunte reamur
  47. effugere aut umbras inter vivos volitare
  48. neve aliquid nostri post mortem posse relinqui,
  49. cum corpus simul atque animi natura perempta
  50. in sua discessum dederint primordia quaeque.
  51. dico igitur rerum effigias tenuisque figuras
  52. mittier ab rebus summo de cortice eorum;
  53. id licet hinc quamvis hebeti cognoscere corde.
  54. Principio quoniam mittunt in rebus apertis
  55. corpora res multae, partim diffusa solute,
  56. robora ceu fumum mittunt ignesque vaporem,
  57. et partim contexta magis condensaque, ut olim
  58. cum teretis ponunt tunicas aestate cicadae,
  59. et vituli cum membranas de corpore summo
  60. nascentes mittunt, et item cum lubrica serpens
  61. exuit in spinis vestem; nam saepe videmus
  62. illorum spoliis vepres volitantibus auctas.
  63. quae quoniam fiunt, tenuis quoque debet imago
  64. ab rebus mitti summo de corpore rerum.
  65. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  66. quam quae tenvia sunt, hiscendist nulla potestas;
  67. praesertim cum sint in summis corpora rebus
  68. multa minuta, iaci quae possint ordine eodem
  69. quo fuerint et formai servare figuram,
  70. et multo citius, quanto minus indupediri
  71. pauca queunt et quae sunt prima fronte locata.
  72. nam certe iacere ac largiri multa videmus,
  73. non solum ex alto penitusque, ut diximus ante,
  74. verum de summis ipsum quoque saepe colorem.
  75. et volgo faciunt id lutea russaque vela
  76. et ferrugina, cum magnis intenta theatris
  77. per malos volgata trabesque trementia flutant;
  78. namque ibi consessum caveai supter et omnem
  79. scaenai speciem patrum matrumque deorsum
  80. inficiunt coguntque suo fluitare colore.
  81. et quanto circum mage sunt inclusa theatri
  82. moenia, tam magis haec intus perfusa lepore
  83. omnia conrident correpta luce diei.
  84. ergo lintea de summo cum corpore fucum
  85. mittunt, effigias quoque debent mittere tenvis
  86. res quaeque, ex summo quoniam iaculantur utraque.
  87. sunt igitur iam formarum vestigia certa,
  88. quae volgo volitant subtili praedita filo
  89. nec singillatim possunt secreta videri.
  90. Praeterea omnis odor fumus vapor atque aliae res
  91. consimiles ideo diffusae rebus abundant,
  92. ex alto quia dum veniunt extrinsecus ortae
  93. scinduntur per iter flexum, nec recta viarum
  94. ostia sunt, qua contendant exire coortae.
  95. at contra tenuis summi membrana coloris
  96. cum iacitur, nihil est quod eam discerpere possit,
  97. in promptu quoniam est in prima fronte locata.
  98. Postremo speculis in aqua splendoreque in omni
  99. quae cumque apparent nobis simulacra, necessest,
  100. quandoquidem simili specie sunt praedita rerum,
  101. exin imaginibus missis consistere eorum.
  102. nam cur illa cadant magis ab rebusque recedant
  103. quam quae tenuia sunt, hiscendist nulla potestas.
  104. sunt igitur tenues formarum illis similesque
  105. effigiae, singillatim quas cernere nemo
  106. cum possit, tamen adsiduo crebroque repulsu
  107. reiectae reddunt speculorum ex aequore visum,
  108. nec ratione alia servari posse videntur,
  109. tanto opere ut similes reddantur cuique figurae.
  110. Nunc age, quam tenui natura constet imago