De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  2. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  3. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  4. cur eadem credis sine corpore in aperto
  5. cum validis ventis aetatem degere posse?
  6. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  7. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  8. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  9. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  10. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  11. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  12. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  13. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  14. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  15. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  16. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  17. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  18. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  19. usque adeo falsae rationi vera videtur
  20. res occurrere et effugium praecludere eunti
  21. ancipitique refutatu convincere falsum.
  22. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  23. et membratim vitalem deperdere sensum;
  24. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  25. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  26. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  27. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  28. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  29. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  30. introsum trahere et partis conducere in unum
  31. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  32. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  33. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  34. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  35. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  36. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  37. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  38. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  39. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  40. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  41. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  42. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  43. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  44. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  45. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  46. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  47. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  48. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  49. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  50. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  51. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  52. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  53. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  54. Denique corporis atque animi vivata potestas
  55. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  56. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  57. sola potest animi per se natura nec autem
  58. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  59. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  60. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  61. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  62. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  63. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  64. nec magnis intervallis primordia possunt
  65. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  66. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  67. haut possunt post mortem eiecta moveri
  68. propterea quia non simili ratione tenentur;
  69. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  70. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  71. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  72. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  73. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  74. dissolui sensus animi fateare necessest
  75. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  76. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  77. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  78. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  79. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  80. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  81. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  82. fundamenta foras manant animaeque per artus
  83. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  84. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  85. dispertitam animae naturam exisse per artus
  86. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  87. quam prolapsa foras enaret in auras.
  88. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  89. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  90. ire anima ac toto solui de corpore tota
  91. et quasi supremo languescere tempore voltus
  92. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  93. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  94. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  95. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  96. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  97. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  98. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  99. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  100. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  101. non modo non omnem possit durare per aevom,
  102. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  103. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  104. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  105. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  106. verum deficere in certa regione locatam;
  107. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  108. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  109. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  110. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  111. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  112. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  113. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  114. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  115. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  116. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  117. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  118. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  119. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  120. Praeterea si inmortalis natura animaist
  121. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  122. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  123. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  124. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  125. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  126. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  127. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  128. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  129. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  130. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  131. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  132. si subito medium celeri praeciderit ictu
  133. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  134. dispertita procul dubio quoque vis animai
  135. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  136. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  137. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  138. falciferos memorant currus abscidere membra
  139. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  140. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  141. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  142. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  143. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  144. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  145. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  146. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  147. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  148. inde alius conatur adempto surgere crure,
  149. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  150. et caput abscisum calido viventeque trunco
  151. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  152. donec reliquias animai reddidit omnes.
  153. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  154. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  155. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  156. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  157. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  158. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  159. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  160. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  161. particulis animas? at ea ratione sequetur
  162. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  163. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  164. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  165. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  166. Praeterea si inmortalis natura animai
  167. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  168. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  169. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  170. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  171. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  172. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  173. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  174. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  175. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  176. inferri solitast animi vivata potestas
  177. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  178. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  179. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  180. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  181. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  182. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  183. expertis animas nec leti lege solutas;
  184. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  185. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  186. quod fieri totum contra manifesta docet res
  187. ita conexa est per venas viscera nervos
  188. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  189. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  190. et lapis oppressus subitis e frugibus
  191. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  192. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  193. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  194. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  195. permanare animam nobis per membra solere,
  196. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  197. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  198. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  199. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  200. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  201. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  202. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  203. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  204. particulae quibus haec animi natura creatur,
  205. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  206. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  207. quapropter neque natali privata videtur
  208. esse die natura animae nec funeris expers.
  209. Semina praeterea linquontur necne animai
  210. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  211. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  212. partibus amissis quoniam libata recessit.
  213. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  214. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  215. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  216. expirant atque unde animantum copia tanta
  217. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  218. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  219. vermibus et privas in corpora posse venire
  220. credis nec reputas cur milia multa animarum
  221. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  222. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  223. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  224. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  225. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  226. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  227. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  228. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  229. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  230. et mala multa animus contage fungitur eius.
  231. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  232. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  233. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  234. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  235. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  236. conexae neque consensu contagia fient.
  237. Denique cur acris violentia triste leonum
  238. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  239. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  240. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  241. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  242. si non, certa suo quia semine seminioque
  243. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  244. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  245. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  246. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  247. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  248. accipiter fugiens veniente columba,
  249. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  250. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  251. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  252. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  253. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  254. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  255. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  256. sin animas hominum dicent in corpora semper
  257. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  258. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  259. si non, certa suo quia semine seminioque
  260. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  261. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  262. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  263. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  264. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  265. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  266. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  267. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  268. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  269. an metuit conclusa manere in corpore putri
  270. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  271. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  272. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  273. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  274. expectare immortalis mortalia membra
  275. innumero numero certareque praeproperanter
  276. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  277. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  278. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  279. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  280. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  281. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  282. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  283. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  284. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  285. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  286. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  287. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  288. posset et innasci quavis in parte soleret,
  289. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  290. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  291. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  292. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  293. totum posse extra corpus durare genique.
  294. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  295. confiteare animam distractam in corpore toto.
  296. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  297. consentire putare et fungi mutua posse
  298. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  299. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  300. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  301. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  302. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  303. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  304. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  305. dissociare intus partis, ut materiai
  306. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  307. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  308. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  309. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  310. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  311. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  312. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  313. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  314. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  315. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  316. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  317. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  318. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  319. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  320. ---
  321. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  322. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  323. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  324. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  325. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  326. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  327. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  328. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  329. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  330. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  331. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  332. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  333. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  334. omnibus humanis esset terraque marique,
  335. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  336. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  337. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  338. accidere omnino poterit sensumque movere,
  339. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  340. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  341. distractast animi natura animaeque potestas,
  342. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  343. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  344. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  345. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  346. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  347. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  348. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  349. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  350. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  351. nam cum respicias inmensi temporis omne