De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  2. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  3. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  4. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  5. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  6. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  7. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  8. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  9. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  10. nam cum respicias inmensi temporis omne
  11. praeteritum spatium, tum motus materiai
  12. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  13. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  14. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  15. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  16. inter enim iectast vitai pausa vageque
  17. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  18. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  19. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  20. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet