De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  2. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  3. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  4. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  5. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  6. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  7. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  8. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  9. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  10. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  11. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  12. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  13. omnibus humanis esset terraque marique,
  14. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  15. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  16. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  17. accidere omnino poterit sensumque movere,
  18. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  19. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  20. distractast animi natura animaeque potestas,