De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  2. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  3. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  4. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  5. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  6. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  7. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  8. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  9. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  10. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  11. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  12. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  13. omnibus humanis esset terraque marique,
  14. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  15. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  16. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  17. accidere omnino poterit sensumque movere,
  18. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  19. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  20. distractast animi natura animaeque potestas,
  21. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  22. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  23. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  24. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  25. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  26. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  27. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  28. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  29. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  30. nam cum respicias inmensi temporis omne
  31. praeteritum spatium, tum motus materiai
  32. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  33. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  34. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  35. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  36. inter enim iectast vitai pausa vageque
  37. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  38. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  39. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  40. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  41. illum cui possint incommoda conciliari,
  42. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  43. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  44. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  45. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  46. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  47. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  48. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  49. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  50. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  51. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  52. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  53. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  54. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  55. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  56. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  57. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  58. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  59. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  60. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  61. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  62. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  63. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  64. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  65. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  66. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  67. aut in melle situm suffocari atque rigere
  68. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  69. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  70. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  71. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  72. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  73. non poteris factis florentibus esse tuisque
  74. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  75. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  76. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  77. iam desiderium rerum super insidet una.'
  78. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  79. dissoluant animi magno se angore metuque.
  80. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  81. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  82. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  83. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  84. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  85. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  86. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  87. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  88. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  89. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  90. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  91. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  92. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  93. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  94. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  95. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  96. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  97. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  98. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  99. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  100. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  101. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  102. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  103. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  104. maior enim turbae disiectus materiai
  105. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  106. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  107. Denique si vocem rerum natura repente.