De Rerum Natura
Lucretius
-
- obliti fontem curarum hunc esse timorem:
- hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
- rumpere et in summa pietate evertere suadet:
- nam iam saepe homines patriam carosque parentis
- prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
- nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
- in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
- inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
- quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
- hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
- non radii solis neque lucida tela diei
- discutiant, sed naturae species ratioque.
- Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
- in quo consilium vitae regimenque locatum est,
- esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
- atque oculei partes animantis totius extant.
- ---
- sensum animi certa non esse in parte locatum,
- verum habitum quendam vitalem corporis esse,
- harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
- vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
- ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
- corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
- sic animi sensum non certa parte reponunt;
- magno opere in quo mi diversi errare videntur.
- Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
- cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
- et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
- cum miser ex animo laetatur corpore toto;
- non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
- in nullo caput interea sit forte dolore.
- Praeterea molli cum somno dedita membra
- effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
- est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
- multimodis agitatur et omnis accipit in se
- laetitiae motus et curas cordis inanis.
- Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
- esse neque harmonia corpus sentire solere,
- principio fit uti detracto corpore multo
- saepe tamen nobis in membris vita moretur.
- Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
- diffugere forasque per os est editus ,
- deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
- noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
- corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
- sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
- semina, curare in membris ut vita moretur.
- est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
- corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
- quapropter quoniam est animi natura reperta