De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  2. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  3. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  4. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  5. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  6. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  7. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  8. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  9. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  10. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  11. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  12. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  13. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  14. ---
  15. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  16. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  17. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  18. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  19. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,