De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  2. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  3. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  4. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  5. totum posse extra corpus durare genique.
  6. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  7. confiteare animam distractam in corpore toto.
  8. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  9. consentire putare et fungi mutua posse
  10. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  11. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  12. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  13. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  14. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  15. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  16. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  17. dissociare intus partis, ut materiai
  18. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,