De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. percipit humanos odium lucisque videndae,
  2. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  3. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  4. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  5. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  6. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  7. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  8. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  9. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  10. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  11. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  12. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  13. non radii solis neque lucida tela diei
  14. discutiant, sed naturae species ratioque.
  15. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  16. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  17. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  18. atque oculei partes animantis totius extant.
  19. ---
  20. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  21. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  22. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  23. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  24. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  25. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  26. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  27. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  28. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  29. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  30. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  31. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  32. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  33. in nullo caput interea sit forte dolore.
  34. Praeterea molli cum somno dedita membra
  35. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  36. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  37. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  38. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  39. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  40. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  41. principio fit uti detracto corpore multo
  42. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  43. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  44. diffugere forasque per os est editus ,
  45. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  46. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  47. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  48. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  49. semina, curare in membris ut vita moretur.
  50. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  51. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  52. quapropter quoniam est animi natura reperta
  53. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  54. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  55. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  56. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  57. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  58. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  59. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  60. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  61. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  62. idque situm media regione in pectoris haeret.
  63. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  64. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  65. cetera pars animae per totum dissita corpus
  66. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  67. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  68. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  69. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  70. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  71. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  72. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  73. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  74. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  75. consentire animam totam per membra videmus
  76. sudoresque ita palloremque existere toto
  77. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  78. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  79. denique concidere ex animi terrore videmus
  80. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  81. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  82. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  83. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  84. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  85. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  86. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  87. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  88. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  89. corporea natura animum constare animamque?
  90. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  91. consentire animum nobis in corpore cernis.
  92. si minus offendit vitam vis horrida teli
  93. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  94. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  95. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  96. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.