De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  2. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  3. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  4. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  5. principio esse aio persuptilem atque minutis
  6. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  7. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  8. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  9. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  10. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  11. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  12. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  13. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  14. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  15. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  16. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  17. at contra mellis constantior est natura
  18. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  19. haeret enim inter se magis omnis materiai
  20. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  21. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  22. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  23. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  24. at contra lapidum coniectum spicarumque
  25. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  26. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  27. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  28. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  29. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  30. mobilis egregie, perquam constare necessest
  31. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  32. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  33. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  34. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  35. quam tenui constet textura quamque loco se
  36. contineat parvo, si possit conglomerari,
  37. quod simul atque hominem leti secura quies est
  38. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  39. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  40. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  41. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  42. ergo animam totam perparvis esse necessest
  43. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  44. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  45. extima membrorum circumcaesura tamen se
  46. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  47. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  48. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  49. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  50. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  51. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  52. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  53. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  54. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  55. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  56. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  57. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  58. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  59. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  60. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  61. rara quod eius enim constat natura, necessest
  62. inter eum primordia multa moveri.
  63. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  64. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  65. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  66. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  67. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  68. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  69. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  70. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  71. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  72. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  73. inde calor motus et venti caeca potestas
  74. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  75. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  76. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  77. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  78. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  79. permanare malum, quin omnia perturbentur
  80. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  81. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  82. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  83. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  84. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  85. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  86. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  87. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  88. inter enim cursant primordia principiorum
  89. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  90. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  91. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  92. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  93. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  94. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  95. sic calor atque et venti caeca potestas