De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  2. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  3. sin animas hominum dicent in corpora semper
  4. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  5. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  6. si non, certa suo quia semine seminioque
  7. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  8. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  9. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  10. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  11. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  12. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  13. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  14. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  15. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  16. an metuit conclusa manere in corpore putri
  17. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  18. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  19. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  20. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  21. expectare immortalis mortalia membra
  22. innumero numero certareque praeproperanter
  23. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  24. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  25. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  26. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  27. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  28. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  29. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  30. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  31. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  32. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  33. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  34. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  35. posset et innasci quavis in parte soleret,
  36. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  37. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  38. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  39. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  40. totum posse extra corpus durare genique.
  41. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  42. confiteare animam distractam in corpore toto.
  43. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  44. consentire putare et fungi mutua posse
  45. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  46. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  47. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  48. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  49. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  50. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  51. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  52. dissociare intus partis, ut materiai
  53. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  54. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  55. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  56. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  57. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  58. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  59. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  60. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  61. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  62. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  63. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  64. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  65. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  66. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  67. ---
  68. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  69. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  70. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  71. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  72. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  73. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  74. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  75. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  76. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  77. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  78. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  79. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  80. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  81. omnibus humanis esset terraque marique,
  82. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  83. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  84. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  85. accidere omnino poterit sensumque movere,
  86. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  87. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  88. distractast animi natura animaeque potestas,
  89. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  90. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  91. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  92. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  93. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  94. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  95. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  96. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  97. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  98. nam cum respicias inmensi temporis omne
  99. praeteritum spatium, tum motus materiai
  100. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  101. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  102. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  103. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  104. inter enim iectast vitai pausa vageque
  105. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  106. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  107. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  108. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  109. illum cui possint incommoda conciliari,
  110. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  111. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  112. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  113. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  114. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  115. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  116. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  117. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  118. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  119. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  120. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  121. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  122. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  123. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  124. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  125. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  126. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  127. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  128. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  129. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  130. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  131. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  132. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  133. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  134. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  135. aut in melle situm suffocari atque rigere
  136. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  137. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  138. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  139. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  140. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  141. non poteris factis florentibus esse tuisque
  142. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  143. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  144. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  145. iam desiderium rerum super insidet una.'
  146. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  147. dissoluant animi magno se angore metuque.
  148. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  149. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  150. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  151. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  152. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  153. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  154. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  155. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  156. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  157. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  158. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  159. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  160. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  161. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  162. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  163. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  164. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  165. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  166. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  167. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  168. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  169. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  170. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  171. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  172. maior enim turbae disiectus materiai
  173. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  174. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  175. Denique si vocem rerum natura repente.
  176. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  177. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  178. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  179. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  180. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  181. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  182. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  183. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  184. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  185. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  186. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  187. non potius vitae finem facis atque laboris?
  188. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  189. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  190. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  191. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  192. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  193. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  194. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  195. naturam et veram verbis exponere causam?
  196. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  197. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  198. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  199. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  200. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  201. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  202. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  203. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  204. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  205. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  206. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  207. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  208. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  209. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  210. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  211. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  212. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  213. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  214. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  215. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  216. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  217. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  218. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  219. temporis exponit post mortem denique nostram.
  220. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  221. quicquam, non omni somno securius exstat?
  222. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  223. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  224. nec miser inpendens magnum timet saxum
  225. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  226. sed magis in vita divom metus urget inanis
  227. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  228. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  229. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  230. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  231. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  232. qui non sola novem dispessis iugera membris
  233. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  234. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  235. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  236. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  237. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  238. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  239. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  240. qui petere a populo fasces saevasque secures
  241. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  242. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  243. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  244. hoc est adverso nixantem trudere monte
  245. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  246. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  247. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  248. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  249. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  250. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  251. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  252. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  253. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  254. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  255. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  256. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  257. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  258. sed metus in vita poenarum pro male factis
  259. est insignibus insignis scelerisque luela,
  260. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  261. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  262. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  263. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  264. nec videt interea qui terminus esse malorum
  265. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  266. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  267. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  268. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  269. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  270. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  271. inde alii multi reges rerumque potentes
  272. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  273. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  274. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  275. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  276. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  277. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  278. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,