De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  2. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  3. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  4. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  5. significant, paulo si durior insinuarit
  6. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  7. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  8. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  9. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  10. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  11. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  12. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  13. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  14. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  15. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  16. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  17. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  18. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  19. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  20. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  21. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  22. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  23. in latebras acer corrupti corporis umor,
  24. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  25. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  26. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  27. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  28. cur eadem credis sine corpore in aperto
  29. cum validis ventis aetatem degere posse?
  30. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  31. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  32. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  33. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  34. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  35. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  36. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  37. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  38. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  39. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  40. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  41. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  42. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  43. usque adeo falsae rationi vera videtur
  44. res occurrere et effugium praecludere eunti
  45. ancipitique refutatu convincere falsum.
  46. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  47. et membratim vitalem deperdere sensum;
  48. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  49. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  50. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  51. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  52. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  53. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  54. introsum trahere et partis conducere in unum
  55. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  56. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  57. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  58. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  59. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  60. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  61. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  62. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  63. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  64. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  65. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  66. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  67. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  68. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  69. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  70. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  71. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  72. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  73. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  74. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  75. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  76. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  77. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  78. Denique corporis atque animi vivata potestas
  79. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  80. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  81. sola potest animi per se natura nec autem
  82. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  83. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  84. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  85. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  86. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  87. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  88. nec magnis intervallis primordia possunt
  89. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  90. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  91. haut possunt post mortem eiecta moveri
  92. propterea quia non simili ratione tenentur;
  93. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  94. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  95. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  96. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  97. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  98. dissolui sensus animi fateare necessest
  99. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  100. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  101. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  102. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  103. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  104. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  105. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  106. fundamenta foras manant animaeque per artus
  107. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  108. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  109. dispertitam animae naturam exisse per artus
  110. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  111. quam prolapsa foras enaret in auras.
  112. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  113. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  114. ire anima ac toto solui de corpore tota
  115. et quasi supremo languescere tempore voltus
  116. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  117. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  118. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  119. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  120. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  121. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  122. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  123. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  124. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  125. non modo non omnem possit durare per aevom,
  126. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  127. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  128. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  129. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  130. verum deficere in certa regione locatam;
  131. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  132. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  133. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  134. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  135. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  136. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  137. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  138. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  139. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  140. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  141. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  142. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  143. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  144. Praeterea si inmortalis natura animaist
  145. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  146. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  147. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  148. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  149. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  150. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  151. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  152. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  153. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  154. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  155. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  156. si subito medium celeri praeciderit ictu
  157. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  158. dispertita procul dubio quoque vis animai
  159. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  160. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  161. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  162. falciferos memorant currus abscidere membra
  163. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  164. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  165. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  166. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  167. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  168. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  169. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  170. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  171. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  172. inde alius conatur adempto surgere crure,
  173. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  174. et caput abscisum calido viventeque trunco
  175. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  176. donec reliquias animai reddidit omnes.
  177. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  178. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  179. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  180. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  181. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  182. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  183. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  184. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  185. particulis animas? at ea ratione sequetur
  186. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  187. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  188. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  189. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  190. Praeterea si inmortalis natura animai
  191. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  192. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  193. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  194. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  195. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  196. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  197. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  198. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  199. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  200. inferri solitast animi vivata potestas
  201. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  202. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  203. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  204. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  205. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  206. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  207. expertis animas nec leti lege solutas;
  208. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  209. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  210. quod fieri totum contra manifesta docet res
  211. ita conexa est per venas viscera nervos
  212. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  213. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  214. et lapis oppressus subitis e frugibus
  215. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  216. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  217. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  218. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  219. permanare animam nobis per membra solere,
  220. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  221. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  222. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  223. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  224. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  225. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  226. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  227. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  228. particulae quibus haec animi natura creatur,
  229. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  230. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  231. quapropter neque natali privata videtur
  232. esse die natura animae nec funeris expers.
  233. Semina praeterea linquontur necne animai
  234. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  235. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  236. partibus amissis quoniam libata recessit.
  237. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  238. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  239. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  240. expirant atque unde animantum copia tanta
  241. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  242. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  243. vermibus et privas in corpora posse venire
  244. credis nec reputas cur milia multa animarum
  245. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  246. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  247. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  248. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  249. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  250. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  251. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  252. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  253. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  254. et mala multa animus contage fungitur eius.
  255. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  256. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  257. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  258. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  259. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  260. conexae neque consensu contagia fient.
  261. Denique cur acris violentia triste leonum
  262. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  263. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  264. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  265. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  266. si non, certa suo quia semine seminioque
  267. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  268. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  269. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  270. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  271. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  272. accipiter fugiens veniente columba,
  273. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  274. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  275. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  276. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  277. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;