De Rerum Natura

Lucretius

-

  1. macerat invidia ante oculos illum esse potentem,
  2. illum aspectari, claro qui incedit honore,
  3. ipsi se in tenebris volvi caenoque queruntur.
  4. intereunt partim statuarum et nominis ergo.
  5. et saepe usque adeo, mortis formidine, vitae
  6. percipit humanos odium lucisque videndae,
  7. ut sibi consciscant maerenti pectore letum
  8. obliti fontem curarum hunc esse timorem:
  9. hunc vexare pudorem, hunc vincula amicitiai
  10. rumpere et in summa pietate evertere suadet:
  11. nam iam saepe homines patriam carosque parentis
  12. prodiderunt vitare Acherusia templa petentes.
  13. nam vel uti pueri trepidant atque omnia caecis
  14. in tenebris metuunt, sic nos in luce timemus
  15. inter dum, nihilo quae sunt metuenda magis quam
  16. quae pueri in tenebris pavitant finguntque futura.
  17. hunc igitur terrorem animi tenebrasque necessest
  18. non radii solis neque lucida tela diei
  19. discutiant, sed naturae species ratioque.
  20. Primum animum dico, mentem quem saepe vocamus,
  21. in quo consilium vitae regimenque locatum est,
  22. esse hominis partem nihilo minus ac manus et pes
  23. atque oculei partes animantis totius extant.
  24. ---
  25. sensum animi certa non esse in parte locatum,
  26. verum habitum quendam vitalem corporis esse,
  27. harmoniam Grai quam dicunt, quod faciat nos
  28. vivere cum sensu, nulla cum in parte siet mens;
  29. ut bona saepe valetudo cum dicitur esse
  30. corporis, et non est tamen haec pars ulla valentis,
  31. sic animi sensum non certa parte reponunt;
  32. magno opere in quo mi diversi errare videntur.
  33. Saepe itaque, in promptu corpus quod cernitur, aegret,
  34. cum tamen ex alia laetamur parte latenti;
  35. et retro fit ubi contra sit saepe vicissim,
  36. cum miser ex animo laetatur corpore toto;
  37. non alio pacto quam si, pes cum dolet aegri,
  38. in nullo caput interea sit forte dolore.
  39. Praeterea molli cum somno dedita membra
  40. effusumque iacet sine sensu corpus honustum,
  41. est aliud tamen in nobis quod tempore in illo
  42. multimodis agitatur et omnis accipit in se
  43. laetitiae motus et curas cordis inanis.
  44. Nunc animam quoque ut in membris cognoscere possis
  45. esse neque harmonia corpus sentire solere,
  46. principio fit uti detracto corpore multo
  47. saepe tamen nobis in membris vita moretur.
  48. Atque eadem rursum, cum corpora pauca caloris
  49. diffugere forasque per os est editus ,
  50. deserit extemplo venas atque ossa relinquit;
  51. noscere ut hinc possis non aequas omnia partis
  52. corpora habere neque ex aequo fulcire salutem,
  53. sed magis haec, venti quae sunt calidique vaporis
  54. semina, curare in membris ut vita moretur.
  55. est igitur calor ac ventus vitalis in ipso
  56. corpore, qui nobis moribundos deserit artus.
  57. quapropter quoniam est animi natura reperta
  58. atque animae quasi pars hominis, redde harmoniai
  59. nomen, ad organicos alto delatum Heliconi,
  60. sive aliunde ipsi porro traxere et in illam
  61. transtulerunt, proprio quae tum res nomine egebat.
  62. quidquid id est, habeant: tu cetera percipe dicta.
  63. Nunc animum atque animam dico coniuncta teneri
  64. inter se atque unam naturam conficere ex se,
  65. sed caput esse quasi et dominari in corpore toto
  66. consilium, quod nos animum mentemque vocamus.
  67. idque situm media regione in pectoris haeret.
  68. hic exultat enim pavor ac metus, haec loca circum
  69. laetitiae mulcent: hic ergo mens animusquest.
  70. cetera pars animae per totum dissita corpus
  71. paret et ad numen mentis momenque movetur.
  72. idque sibi solum per se sapit et sibi gaudet,
  73. cum neque res animam neque corpus commovet una.
  74. et quasi, cum caput aut oculus temptante dolore
  75. laeditur in nobis, non omni concruciamur
  76. corpore, sic animus nonnumquam laeditur ipse
  77. laetitiaque viget, cum cetera pars animai
  78. per membra atque artus nulla novitate cietur;
  79. verum ubi vementi magis est commota metu mens,
  80. consentire animam totam per membra videmus
  81. sudoresque ita palloremque existere toto
  82. corpore et infringi linguam vocemque aboriri,
  83. caligare oculos, sonere auris, succidere artus,
  84. denique concidere ex animi terrore videmus
  85. saepe homines; facile ut quivis hinc noscere possit
  86. esse animam cum animo coniunctam, quae cum animi vi
  87. percussa est, exim corpus propellit et icit.
  88. Haec eadem ratio naturam animi atque animai
  89. corpoream docet esse; ubi enim propellere membra,
  90. corripere ex somno corpus mutareque vultum
  91. atque hominem totum regere ac versare videtur,
  92. quorum nil fieri sine tactu posse videmus
  93. nec tactum porro sine corpore, nonne fatendumst
  94. corporea natura animum constare animamque?
  95. praeterea pariter fungi cum corpore et una
  96. consentire animum nobis in corpore cernis.
  97. si minus offendit vitam vis horrida teli
  98. ossibus ac nervis disclusis intus adacta,
  99. at tamen insequitur languor terraeque petitus
  100. suavis et in terra mentis qui gignitur aestus
  101. inter dumque quasi exsurgendi incerta voluntas.
  102. ergo corpoream naturam animi esse necessest,
  103. corporeis quoniam telis ictuque laborat.
  104. Is tibi nunc animus quali sit corpore et unde
  105. constiterit pergam rationem reddere dictis.
  106. principio esse aio persuptilem atque minutis
  107. perquam corporibus factum constare. id ita esse
  108. hinc licet advertas animum, ut pernoscere possis.
  109. Nil adeo fieri celeri ratione videtur,
  110. quam si mens fieri proponit et inchoat ipsa;
  111. ocius ergo animus quam res se perciet ulla,
  112. ante oculos quorum in promptu natura videtur.
  113. at quod mobile tanto operest, constare rutundis
  114. perquam seminibus debet perquamque minutis,
  115. momine uti parvo possint inpulsa moveri.
  116. namque movetur aqua et tantillo momine flutat,
  117. quippe volubilibus parvisque creata figuris.
  118. at contra mellis constantior est natura
  119. et pigri latices magis et cunctantior actus:
  120. haeret enim inter se magis omnis materiai
  121. copia, ni mirum quia non tam levibus extat
  122. corporibus neque tam suptilibus atque rutundis.
  123. namque papaveris aura potest suspensa levisque
  124. cogere ut ab summo tibi diffluat altus acervus,
  125. at contra lapidum coniectum spicarumque
  126. noenu potest. igitur parvissima corpora pro quam
  127. et levissima sunt, ita mobilitate fruuntur;
  128. at contra quae cumque magis cum pondere magno
  129. asperaque inveniuntur, eo stabilita magis sunt.
  130. nunc igitur quoniamst animi natura reperta
  131. mobilis egregie, perquam constare necessest
  132. corporibus parvis et levibus atque rutundis.
  133. quae tibi cognita res in multis, o bone, rebus
  134. utilis invenietur et opportuna cluebit.
  135. Haec quoque res etiam naturam dedicat eius,
  136. quam tenui constet textura quamque loco se
  137. contineat parvo, si possit conglomerari,
  138. quod simul atque hominem leti secura quies est
  139. indepta atque animi natura animaeque recessit,
  140. nil ibi libatum de toto corpore cernas
  141. ad speciem, nihil ad pondus: mors omnia praestat,
  142. vitalem praeter sensum calidumque vaporem.
  143. ergo animam totam perparvis esse necessest
  144. seminibus nexam per venas viscera nervos,
  145. qua tenus, omnis ubi e toto iam corpore cessit,
  146. extima membrorum circumcaesura tamen se
  147. incolumem praestat nec defit ponderis hilum.
  148. quod genus est, Bacchi cum flos evanuit aut cum
  149. spiritus unguenti suavis diffugit in auras
  150. aut aliquo cum iam sucus de corpore cessit;
  151. nil oculis tamen esse minor res ipsa videtur
  152. propterea neque detractum de pondere quicquam,
  153. ni mirum quia multa minutaque semina sucos
  154. efficiunt et odorem in toto corpore rerum.
  155. quare etiam atque etiam mentis naturam animaeque
  156. scire licet perquam pauxillis esse creatam
  157. seminibus, quoniam fugiens nil ponderis aufert.
  158. Nec tamen haec simplex nobis natura putanda est.
  159. tenvis enim quaedam moribundos deserit aura
  160. mixta vapore, vapor porro trahit secum;
  161. nec calor est quisquam, cui non sit mixtus et ;
  162. rara quod eius enim constat natura, necessest
  163. inter eum primordia multa moveri.
  164. iam triplex animi est igitur natura reperta;
  165. nec tamen haec sat sunt ad sensum cuncta creandum,
  166. nil horum quoniam recipit mens posse creare
  167. sensiferos motus, quae denique mente volutat.
  168. quarta quoque his igitur quaedam natura necessest
  169. adtribuatur; east omnino nominis expers;
  170. qua neque mobilius quicquam neque tenvius extat
  171. nec magis e parvis et levibus ex elementis;
  172. sensiferos motus quae didit prima per artus.
  173. prima cietur enim, parvis perfecta figuris,
  174. inde calor motus et venti caeca potestas
  175. accipit, inde , inde omnia mobilitantur:
  176. concutitur sanguis, tum viscera persentiscunt
  177. omnia, postremis datur ossibus atque medullis
  178. sive voluptas est sive est contrarius ardor.
  179. nec temere huc dolor usque potest penetrare neque acre
  180. permanare malum, quin omnia perturbentur
  181. usque adeo ut vitae desit locus atque animai
  182. diffugiant partes per caulas corporis omnis.
  183. sed plerumque fit in summo quasi corpore finis
  184. motibus: hanc ob rem vitam retinere valemus.
  185. Nunc ea quo pacto inter sese mixta quibusque
  186. compta modis vigeant rationem reddere aventem
  187. abstrahit invitum patrii sermonis egestas;
  188. sed tamen, ut potero summatim attingere, tangam.
  189. inter enim cursant primordia principiorum
  190. motibus inter se, nihil ut secernier unum
  191. possit nec spatio fieri divisa potestas,
  192. sed quasi multae vis unius corporis extant.
  193. quod genus in quovis animantum viscere volgo
  194. est odor et quidam color et sapor, et tamen ex his
  195. omnibus est unum perfectum corporis augmen,
  196. sic calor atque et venti caeca potestas
  197. mixta creant unam naturam et mobilis illa
  198. vis, initum motus ab se quae dividit ollis,
  199. sensifer unde oritur primum per viscera motus.
  200. nam penitus prorsum latet haec natura subestque
  201. nec magis hac infra quicquam est in corpore nostro
  202. atque anima est animae proporro totius ipsa.
  203. quod genus in nostris membris et corpore toto
  204. mixta latens animi vis est animaeque potestas,
  205. corporibus quia de parvis paucisque creatast,
  206. sic tibi nominis haec expers vis, facta minutis
  207. corporibus, latet atque animae quasi totius ipsa
  208. proporrost anima et dominatur corpore toto.
  209. consimili ratione necessest ventus et
  210. et calor inter se vigeant commixta per artus
  211. atque aliis aliud subsit magis emineatque,
  212. ut quiddam fieri videatur ab omnibus unum,
  213. ni calor ac ventus seorsum seorsumque potestas
  214. interemant sensum diductaque solvant.
  215. est etiam calor ille animo, quem sumit, in ira
  216. cum fervescit et ex oculis micat acrius ardor;
  217. est et frigida multa, comes formidinis, aura,
  218. quae ciet horrorem membris et concitat artus;
  219. est etiam quoque pacati status ille,
  220. pectore tranquillo fit qui voltuque sereno.
  221. sed calidi plus est illis quibus acria corda
  222. iracundaque mens facile effervescit in ira,
  223. quo genere in primis vis est violenta leonum,
  224. pectora qui fremitu rumpunt plerumque gementes
  225. nec capere irarum fluctus in pectore possunt.
  226. at ventosa magis cervorum frigida mens est
  227. et gelidas citius per viscera concitat auras,
  228. quae tremulum faciunt membris existere motum.
  229. at natura boum placido magis vivit
  230. nec nimis irai fax umquam subdita percit
  231. fumida, suffundens caecae caliginis umbra,
  232. nec gelidis torpet telis perfixa pavoris;
  233. interutrasque sitast cervos saevosque leones.
  234. sic hominum genus est: quamvis doctrina politos
  235. constituat pariter quosdam, tamen illa relinquit
  236. naturae cuiusque animi vestigia prima.
  237. nec radicitus evelli mala posse putandumst,
  238. quin proclivius hic iras decurrat ad acris,
  239. ille metu citius paulo temptetur, at ille
  240. tertius accipiat quaedam clementius aequo.
  241. inque aliis rebus multis differre necessest
  242. naturas hominum varias moresque sequacis;
  243. quorum ego nunc nequeo caecas exponere causas
  244. nec reperire figurarum tot nomina quot sunt
  245. principiis, unde haec oritur variantia rerum.
  246. illud in his rebus video firmare potesse,
  247. usque adeo naturarum vestigia linqui
  248. parvola, quae nequeat ratio depellere nobis,
  249. ut nihil inpediat dignam dis degere vitam.
  250. Haec igitur natura tenetur corpore ab omni
  251. ipsaque corporis est custos et causa salutis;
  252. nam communibus inter se radicibus haerent
  253. nec sine pernicie divelli posse videntur.
  254. quod genus e thuris glaebis evellere odorem
  255. haud facile est, quin intereat natura quoque eius,
  256. sic animi atque animae naturam corpore toto
  257. extrahere haut facile est, quin omnia dissoluantur.
  258. inplexis ita principiis ab origine prima
  259. inter se fiunt consorti praedita vita,
  260. nec sibi quaeque sine alterius vi posse videtur
  261. corporis atque animi seorsum sentire potestas,
  262. sed communibus inter eas conflatur utrimque
  263. motibus accensus nobis per viscera sensus.
  264. Praeterea corpus per se nec gignitur umquam
  265. nec crescit neque post mortem durare videtur.
  266. non enim, ut umor aquae dimittit saepe vaporem,
  267. qui datus est, neque ea causa convellitur ipse,
  268. sed manet incolumis, non, inquam, sic animai
  269. discidium possunt artus perferre relicti,
  270. sed penitus pereunt convulsi conque putrescunt.
  271. ex ineunte aevo sic corporis atque animai
  272. mutua vitalis discunt contagia motus,
  273. maternis etiam membris alvoque reposta,
  274. discidium ut nequeat fieri sine peste maloque;
  275. ut videas, quoniam coniunctast causa salutis,
  276. coniunctam quoque naturam consistere eorum.
  277. Quod super est, siquis corpus sentire refutat
  278. atque animam credit permixtam corpore toto
  279. suscipere hunc motum quem sensum nominitamus,
  280. vel manifestas res contra verasque repugnat.
  281. quid sit enim corpus sentire quis adferet umquam,
  282. si non ipsa palam quod res dedit ac docuit nos?
  283. 'at dimissa anima corpus caret undique sensu.'
  284. perdit enim quod non proprium fuit eius in aevo
  285. multaque praeterea perdit quom expellitur aevo.
  286. Dicere porro oculos nullam rem cernere posse,
  287. sed per eos animum ut foribus spectare reclusis,
  288. difficilest, contra cum sensus ducat eorum;
  289. sensus enim trahit atque acies detrudit ad ipsas,
  290. fulgida praesertim cum cernere saepe nequimus,
  291. lumina luminibus quia nobis praepediuntur.
  292. quod foribus non fit; neque enim, qua cernimus ipsi,
  293. ostia suscipiunt ullum reclusa laborem.
  294. praeterea si pro foribus sunt lumina nostra,
  295. iam magis exemptis oculis debere videtur
  296. cernere res animus sublatis postibus ipsis.
  297. Illud in his rebus nequaquam sumere possis,
  298. Democriti quod sancta viri sententia ponit,
  299. corporis atque animi primordia singula primis
  300. adposita alternis, variare ac nectere membra.
  301. nam cum multo sunt animae elementa minora
  302. quam quibus e corpus nobis et viscera constant,
  303. tum numero quoque concedunt et rara per artus
  304. dissita sunt, dum taxat ut hoc promittere possis,
  305. quantula prima queant nobis iniecta ciere
  306. corpora sensiferos motus in corpore, tanta
  307. intervalla tenere exordia prima animai.
  308. nam neque pulveris inter dum sentimus adhaesum
  309. corpore nec membris incussam sidere cretam,
  310. nec nebulam noctu neque arani tenvia fila
  311. obvia sentimus, quando obretimur euntes,
  312. nec supera caput eiusdem cecidisse vietam
  313. vestem nec plumas avium papposque volantis,
  314. qui nimia levitate cadunt plerumque gravatim,
  315. nec repentis itum cuiusvis cumque animantis
  316. sentimus nec priva pedum vestigia quaeque,
  317. corpore quae in nostro culices et cetera ponunt.
  318. usque adeo prius est in nobis multa ciendum
  319. quam primordia sentiscant concussa animai,
  320. semina corporibus nostris inmixta per artus,
  321. et quam in his intervallis tuditantia possint
  322. concursare coire et dissultare vicissim.
  323. Et magis est animus vitai claustra
  324. et dominantior ad vitam quam vis animai.
  325. nam sine mente animoque nequit residere per artus
  326. temporis exiguam partem pars ulla animai,
  327. sed comes insequitur facile et discedit in auras
  328. et gelidos artus in leti frigore linquit.
  329. at manet in vita cui mens animusque remansit,
  330. quamvis est circum caesis lacer undique membris;
  331. truncus adempta anima circum membrisque remota
  332. vivit et aetherias vitalis suscipit auras;
  333. si non omnimodis, at magna parte animai
  334. privatus, tamen in vita cunctatur et haeret;
  335. ut, lacerato oculo circum si pupula mansit
  336. incolumis, stat cernundi vivata potestas,
  337. dum modo ne totum corrumpas luminis orbem
  338. et circum caedas aciem solamque relinquas;
  339. id quoque enim sine pernicie non fiet eorum.
  340. at si tantula pars oculi media illa peresa est,
  341. occidit extemplo lumen tenebraeque secuntur,
  342. incolumis quamvis alioqui splendidus orbis.
  343. hoc anima atque animus vincti sunt foedere semper.
  344. Nunc age, nativos animantibus et mortalis
  345. esse animos animasque levis ut noscere possis,
  346. conquisita diu dulcique reperta labore
  347. digna tua pergam disponere carmina vita.
  348. tu fac utrumque uno subiungas nomine eorum
  349. atque animam verbi causa cum dicere pergam,
  350. mortalem esse docens, animum quoque dicere credas,
  351. qua tenus est unum inter se coniunctaque res est.
  352. Principio quoniam tenuem constare minutis
  353. corporibus docui multoque minoribus esse
  354. principiis factam quam liquidus umor aquai
  355. aut nebula aut fumus —; nam longe mobilitate
  356. praestat et a tenui causa magis icta movetur,
  357. quippe ubi imaginibus fumi nebulaeque movetur;
  358. quod genus in somnis sopiti ubi cernimus alte
  359. exhalare vaporem altaria ferreque fumum;
  360. nam procul haec dubio nobis simulacra
  361. nunc igitur quoniam quassatis undique vasis
  362. diffluere umorem et laticem discedere cernis,
  363. et nebula ac fumus quoniam discedit in auras,
  364. crede animam quoque diffundi multoque perire
  365. ocius et citius dissolvi in corpora prima,
  366. cum semel ex hominis membris ablata recessit;
  367. quippe etenim corpus, quod vas quasi constitit eius,
  368. cum cohibere nequit conquassatum ex aliqua re
  369. ac rarefactum detracto sanguine venis,
  370. qui credas posse hanc cohiberier ullo,
  371. corpore qui nostro rarus magis incohibens sit?
  372. Praeterea gigni pariter cum corpore et una
  373. crescere sentimus pariterque senescere mentem.
  374. nam vel ut infirmo pueri teneroque vagantur
  375. corpore, sic animi sequitur sententia tenvis.
  376. inde ubi robustis adolevit viribus aetas,
  377. consilium quoque maius et auctior est animi vis.
  378. post ubi iam validis quassatum est viribus aevi
  379. corpus et obtusis ceciderunt viribus artus,
  380. claudicat ingenium, delirat lingua labat mens,
  381. omnia deficiunt atque uno tempore desunt.
  382. ergo dissolui quoque convenit omnem animai
  383. naturam, ceu fumus, in altas auras;
  384. quando quidem gigni pariter pariterque videmus
  385. crescere et, ut docui, simul aevo fessa fatisci.
  386. Huc accedit uti videamus, corpus ut ipsum
  387. suscipere inmanis morbos durumque dolorem,
  388. sic animum curas acris luctumque metumque;
  389. quare participem leti quoque convenit esse.
  390. quin etiam morbis in corporis avius errat
  391. saepe animus; dementit enim deliraque fatur,
  392. inter dumque gravi lethargo fertur in altum
  393. aeternumque soporem oculis nutuque cadenti;
  394. unde neque exaudit voces nec noscere voltus
  395. illorum potis est, ad vitam qui revocantes
  396. circum stant lacrimis rorantes ora genasque.
  397. quare animum quoque dissolui fateare necessest,
  398. quandoquidem penetrant in eum contagia morbi;
  399. nam dolor ac morbus leti fabricator uterquest,
  400. multorum exitio perdocti quod sumus ante.
  401. et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  402. et pariter mentem sanari corpus inani
  403. denique cor, hominem cum vini vis penetravit
  404. acris et in venas discessit diditus ardor,
  405. consequitur gravitas membrorum, praepediuntur
  406. crura vacillanti, tardescit lingua, madet mens,
  407. nant oculi, clamor singultus iurgia gliscunt,
  408. et iam cetera de genere hoc quae cumque secuntur,
  409. cur ea sunt, nisi quod vehemens violentia vini
  410. conturbare animam consuevit corpore in ipso?
  411. at quae cumque queunt conturbari inque pediri,
  412. significant, paulo si durior insinuarit
  413. causa, fore ut pereant aevo privata futuro.
  414. Quin etiam subito vi morbi saepe coactus
  415. ante oculos aliquis nostros, ut fulminis ictu,
  416. concidit et spumas agit, ingemit et tremit artus,
  417. desipit, extentat nervos, torquetur, anhelat
  418. inconstanter, et in iactando membra fatigat,
  419. ni mirum quia vis morbi distracta per artus
  420. turbat agens animam, spumans ut in aequore salso
  421. ventorum validis fervescunt viribus undae.
  422. exprimitur porro gemitus, quia membra dolore
  423. adficiuntur et omnino quod semina vocis
  424. eliciuntur et ore foras glomerata feruntur
  425. qua quasi consuerunt et sunt munita viai.
  426. desipientia fit, quia vis animi atque animai
  427. conturbatur et, ut docui, divisa seorsum
  428. disiectatur eodem illo distracta veneno.
  429. inde ubi iam morbi reflexit causa, reditque
  430. in latebras acer corrupti corporis umor,
  431. tum quasi vaccillans primum consurgit et omnis
  432. paulatim redit in sensus animamque receptat.
  433. haec igitur tantis ubi morbis corpore in ipso
  434. iactentur miserisque modis distracta laborent,
  435. cur eadem credis sine corpore in aperto
  436. cum validis ventis aetatem degere posse?
  437. Et quoniam mentem sanari corpus ut aegrum
  438. cernimus et flecti medicina posse videmus,
  439. id quoque praesagit mortalem vivere mentem.
  440. addere enim partis aut ordine traiecere aecumst
  441. aut aliquid prosum de summa detrahere hilum,
  442. commutare animum qui cumque adoritur et infit
  443. aut aliam quamvis naturam flectere quaerit.
  444. at neque transferri sibi partis nec tribui vult
  445. inmortale quod est quicquam neque defluere hilum;
  446. nam quod cumque suis mutatum finibus exit,
  447. continuo hoc mors est illius quod fuit ante.
  448. ergo animus sive aegrescit, mortalia signa
  449. mittit, uti docui, seu flectitur a medicina.
  450. usque adeo falsae rationi vera videtur
  451. res occurrere et effugium praecludere eunti
  452. ancipitique refutatu convincere falsum.
  453. Denique saepe hominem paulatim cernimus ire
  454. et membratim vitalem deperdere sensum;
  455. in pedibus primum digitos livescere et unguis,
  456. inde pedes et crura mori, post inde per artus
  457. ire alios tractim gelidi vestigia leti.
  458. scinditur atque animae haec quoniam natura nec uno
  459. tempore sincera existit, mortalis habendast.
  460. quod si forte putas ipsam se posse per artus
  461. introsum trahere et partis conducere in unum
  462. atque ideo cunctis sensum diducere membris,
  463. at locus ille tamen, quo copia tanta animai
  464. cogitur, in sensu debet maiore videri;
  465. qui quoniam nusquamst, ni mirum, ut diximus ante,
  466. dilaniata foras dispargitur, interit ergo.
  467. quin etiam si iam libeat concedere falsum
  468. et dare posse animam glomerari in corpore eorum,
  469. lumina qui lincunt moribundi particulatim,
  470. mortalem tamen esse animam fateare necesse
  471. nec refert utrum pereat dispersa per auras
  472. an contracta suis e partibus obbrutescat,
  473. quando hominem totum magis ac magis undique sensus
  474. deficit et vitae minus et minus undique restat.
  475. Et quoniam mens est hominis pars una locoque
  476. fixa manet certo, vel ut aures atque oculi sunt
  477. atque alii sensus qui vitam cumque gubernant,
  478. et vel uti manus atque oculus naresve seorsum
  479. secreta ab nobis nequeunt sentire neque esse,
  480. sed tamen in parvo lincuntur tempore tali,
  481. sic animus per se non quit sine corpore et ipso
  482. esse homine, illius quasi quod vas esse videtur,
  483. sive aliud quid vis potius coniunctius ei
  484. fingere, quandoquidem conexu corpus adhaeret.
  485. Denique corporis atque animi vivata potestas
  486. inter se coniuncta valent vitaque fruuntur;
  487. nec sine corpore enim vitalis edere motus
  488. sola potest animi per se natura nec autem
  489. cassum anima corpus durare et sensibus uti.
  490. scilicet avolsus radicibus ut nequit ullam
  491. dispicere ipse oculus rem seorsum corpore toto,
  492. sic anima atque animus per se nil posse videtur.
  493. ni mirum quia per venas et viscera mixtim,
  494. per nervos atque ossa tenentur corpore ab omni
  495. nec magnis intervallis primordia possunt
  496. libera dissultare, ideo conclusa moventur
  497. sensiferos motus, quos extra corpus in auras
  498. haut possunt post mortem eiecta moveri
  499. propterea quia non simili ratione tenentur;
  500. corpus enim atque animans erit , si cohibere
  501. sese anima atque in eos poterit concludere motus,
  502. quos ante in nervis et in ipso corpore agebat.
  503. quare etiam atque etiam resoluto corporis omni
  504. tegmine et eiectis extra vitalibus auris
  505. dissolui sensus animi fateare necessest
  506. atque animam, quoniam coniunctast causa duobus.
  507. Denique cum corpus nequeat perferre animai
  508. discidium, quin in taetro tabescat odore,
  509. quid dubitas quin ex imo penitusque coorta
  510. emanarit uti fumus diffusa animae vis,
  511. atque ideo tanta mutatum putre ruina
  512. conciderit corpus, penitus quia mota loco sunt
  513. fundamenta foras manant animaeque per artus
  514. perque viarum omnis flexus, in corpore qui sunt,
  515. atque foramina? multimodis ut noscere possis
  516. dispertitam animae naturam exisse per artus
  517. et prius esse sibi distractam corpore in ipso,
  518. quam prolapsa foras enaret in auras.
  519. Quin etiam finis dum vitae vertitur intra,
  520. saepe aliqua tamen e causa labefacta videtur
  521. ire anima ac toto solui de corpore tota
  522. et quasi supremo languescere tempore voltus
  523. molliaque exsangui cadere omnia corpore membra.
  524. quod genus est, animo male factum cum perhibetur
  525. aut animam liquisse; ubi iam trepidatur et omnes
  526. extremum cupiunt vitae reprehendere vinclum;
  527. conquassatur enim tum mens animaeque potestas
  528. omnis. et haec ipso cum corpore conlabefiunt,
  529. ut gravior paulo possit dissolvere causa.
  530. Quid dubitas tandem quin extra prodita corpus
  531. inbecilla foras in aperto, tegmine dempto,
  532. non modo non omnem possit durare per aevom,
  533. sed minimum quodvis nequeat consistere tempus?
  534. nec sibi enim quisquam moriens sentire videtur
  535. ire foras animam incolumem de corpore toto,
  536. nec prius ad iugulum et supera succedere fauces,
  537. verum deficere in certa regione locatam;
  538. ut sensus alios in parti quemque sua scit
  539. dissolui. quod si inmortalis nostra foret mens,
  540. non tam se moriens dissolvi conquereretur,
  541. sed magis ire foras vestemque relinquere, ut anguis.
  542. Denique cur animi numquam mens consiliumque
  543. gignitur in capite aut pedibus manibusve, sed unis
  544. sedibus et certis regionibus omnibus haeret,
  545. si non certa loca ad nascendum reddita cuique
  546. sunt, et ubi quicquid possit durare creatum
  547. atque ita multimodis partitis artubus esse,
  548. membrorum ut numquam existat praeposterus ordo?
  549. usque adeo sequitur res rem, neque flamma creari
  550. fluminibus solitast neque in igni gignier algor.
  551. Praeterea si inmortalis natura animaist
  552. et sentire potest secreta a corpore nostro,
  553. quinque, ut opinor, eam faciundum est sensibus auctam.
  554. nec ratione alia nosmet proponere nobis
  555. possumus infernas animas Acherunte vagare.
  556. pictores itaque et scriptorum saecla priora
  557. sic animas intro duxerunt sensibus auctas.
  558. at neque sorsum oculi neque nares nec manus ipsa
  559. esse potest animae neque sorsum lingua neque aures;
  560. haud igitur per se possunt sentire neque esse.
  561. Et quoniam toto sentimus corpore inesse
  562. vitalem sensum et totum esse animale videmus,
  563. si subito medium celeri praeciderit ictu
  564. vis aliqua, ut sorsum partem secernat utramque,
  565. dispertita procul dubio quoque vis animai
  566. et discissa simul cum corpore dissicietur.
  567. at quod scinditur et partis discedit in ullas,
  568. scilicet aeternam sibi naturam abnuit esse.
  569. falciferos memorant currus abscidere membra
  570. saepe ita de subito permixta caede calentis,
  571. ut tremere in terra videatur ab artubus id quod
  572. decidit abscisum, cum mens tamen atque hominis vis
  573. mobilitate mali non quit sentire dolorem;
  574. et simul in pugnae studio quod dedita mens est,
  575. corpore relicuo pugnam caedesque petessit,
  576. nec tenet amissam laevam cum tegmine saepe
  577. inter equos abstraxe rotas falcesque rapaces,
  578. nec cecidisse alius dextram, cum scandit et instat.
  579. inde alius conatur adempto surgere crure,
  580. cum digitos agitat propter moribundus humi pes.
  581. et caput abscisum calido viventeque trunco
  582. servat humi voltum vitalem oculosque patentis,
  583. donec reliquias animai reddidit omnes.
  584. quin etiam tibi si, lingua vibrante, minanti
  585. serpentis cauda, procero corpore, utrumque
  586. sit libitum in multas partis discidere ferro,
  587. omnia iam sorsum cernes ancisa recenti
  588. volnere tortari et terram conspargere tabo,
  589. ipsam seque retro partem petere ore priorem,
  590. volneris ardenti ut morsu premat icta dolore.
  591. omnibus esse igitur totas dicemus in illis
  592. particulis animas? at ea ratione sequetur
  593. unam animantem animas habuisse in corpore multas.
  594. ergo divisast ea quae fuit una simul cum
  595. corpore; quapropter mortale utrumque putandumst,
  596. in multas quoniam partis disciditur aeque.
  597. Praeterea si inmortalis natura animai
  598. constat et in corpus nascentibus insinuatur,
  599. cur super ante actam aetatem meminisse nequimus
  600. nec vestigia gestarum rerum ulla tenemus?
  601. nam si tanto operest animi mutata potestas,
  602. omnis ut actarum exciderit retinentia rerum,
  603. non, ut opinor, id ab leto iam longius errat;
  604. qua propter fateare necessest quae fuit ante
  605. interiisse, et quae nunc est nunc esse creatam.
  606. Praeterea si iam perfecto corpore nobis
  607. inferri solitast animi vivata potestas
  608. tum cum gignimur et vitae cum limen inimus,
  609. haud ita conveniebat uti cum corpore et una
  610. cum membris videatur in ipso sanguine cresse,
  611. sed vel ut in cavea per se sibi vivere solam
  612. convenit, ut sensu corpus tamen affluat omne.
  613. quare etiam atque etiam neque originis esse putandumst
  614. expertis animas nec leti lege solutas;
  615. nam neque tanto opere adnecti potuisse putandumst
  616. corporibus nostris extrinsecus insinuatas,
  617. quod fieri totum contra manifesta docet res
  618. ita conexa est per venas viscera nervos
  619. ossaque, uti dentes quoque sensu participentur;
  620. morbus ut indicat et gelidai stringor aquai
  621. et lapis oppressus subitis e frugibus
  622. nec, tam contextae cum sint, exire videntur
  623. incolumes posse et salvas exsolvere sese
  624. omnibus e nervis atque ossibus articulisque,
  625. quod si forte putas extrinsecus insinuatam
  626. permanare animam nobis per membra solere,
  627. tanto quique magis cum corpore fusa peribit;
  628. quod permanat enim, dissolvitur, interit ergo;
  629. dispertitur enim per caulas corporis omnis.
  630. ut cibus, in membra atque artus cum diditur omnis,
  631. disperit atque aliam naturam sufficit ex se,
  632. sic anima atque animus quamvis est integra recens in
  633. corpus eunt, tamen in manando dissoluuntur,
  634. dum quasi per caulas omnis diduntur in artus
  635. particulae quibus haec animi natura creatur,
  636. quae nunc in nostro dominatur corpore nata
  637. ex illa quae tunc periit partita per artus.
  638. quapropter neque natali privata videtur
  639. esse die natura animae nec funeris expers.
  640. Semina praeterea linquontur necne animai
  641. corpore in exanimo? quod si lincuntur et insunt,
  642. haut erit ut merito inmortalis possit haberi,
  643. partibus amissis quoniam libata recessit.
  644. sin ita sinceris membris ablata profugit,
  645. ut nullas partis in corpore liquerit ex se,
  646. unde cadavera rancenti iam viscere vermes
  647. expirant atque unde animantum copia tanta
  648. exos et exanguis tumidos perfluctuat artus?
  649. quod si forte animas extrinsecus insinuari?
  650. vermibus et privas in corpora posse venire
  651. credis nec reputas cur milia multa animarum
  652. conveniant unde una recesserit, hoc tamen est ut
  653. quaerendum videatur et in discrimen agendum,
  654. utrum tandem animae venentur semina quaeque
  655. vermiculorum ipsaeque sibi fabricentur ubi sint,
  656. an quasi corporibus perfectis insinuentur.
  657. at neque cur faciant ipsae quareve laborent
  658. dicere suppeditat. neque enim, sine corpore cum sunt,
  659. sollicitae volitant morbis alguque fameque;
  660. corpus enim magis his vitiis adfine laborat,
  661. et mala multa animus contage fungitur eius.
  662. sed tamen his esto quamvis facere utile corpus,
  663. cum subeant; at qua possint via nulla videtur.
  664. haut igitur faciunt animae sibi corpora et artus.
  665. nec tamen est ut qui cum perfectis insinuentur
  666. corporibus; neque enim poterunt suptiliter esse
  667. conexae neque consensu contagia fient.
  668. Denique cur acris violentia triste leonum
  669. seminium sequitur, volpes dolus, et fuga cervos?
  670. a patribus datur et a patrius pavor incitat artus,
  671. et iam cetera de genere hoc cur omnia membris
  672. ex ineunte aevo generascunt ingenioque,
  673. si non, certa suo quia semine seminioque
  674. vis animi pariter crescit cum corpore quoque?
  675. quod si inmortalis foret et mutare soleret
  676. corpora, permixtis animantes moribus essent,
  677. effugeret canis Hyrcano de semine saepe
  678. cornigeri incursum cervi tremeretque per auras
  679. accipiter fugiens veniente columba,
  680. desiperent homines, saperent fera saecla ferarum.
  681. illud enim falsa fertur ratione, quod aiunt
  682. inmortalem animam mutato corpore flecti;
  683. quod mutatur enim, dissolvitur, interit ergo;
  684. traiciuntur enim partes atque ordine migrant;
  685. quare dissolui quoque debent posse per artus,
  686. denique ut intereant una cum corpore cunctae.
  687. sin animas hominum dicent in corpora semper
  688. ire humana, tamen quaeram cur e sapienti
  689. stulta queat fieri, nec prudens sit puer ullus,
  690. si non, certa suo quia semine seminioque
  691. nec tam doctus equae pullus quam fortis equi vis.
  692. scilicet in tenero tenerascere corpore mentem
  693. confugient. quod si iam fit, fateare necessest
  694. mortalem esse animam, quoniam mutata per artus
  695. tanto opere amittit vitam sensumque priorem.
  696. quove modo poterit pariter cum corpore quoque
  697. confirmata cupitum aetatis tangere florem
  698. vis animi, nisi erit consors in origine prima?
  699. quidve foras sibi vult membris exire senectis?
  700. an metuit conclusa manere in corpore putri
  701. et domus aetatis spatio ne fessa vetusto
  702. obruat? at non sunt immortali ulla pericla.
  703. Denique conubia ad Veneris partusque ferarum
  704. esse animas praesto deridiculum esse videtur,
  705. expectare immortalis mortalia membra
  706. innumero numero certareque praeproperanter
  707. inter se quae prima potissimaque insinuetur;
  708. si non forte ita sunt animarum foedera pacta,
  709. ut quae prima volans advenerit insinuetur
  710. prima neque inter se contendant viribus hilum.
  711. Denique in aethere non arbor, non aequore in alto
  712. nubes esse queunt nec pisces vivere in arvis
  713. nec cruor in lignis neque saxis sucus inesse.
  714. certum ac dispositumst ubi quicquid crescat et insit.
  715. sic animi natura nequit sine corpore oriri
  716. sola neque a nervis et sanguine longius esse.
  717. quod si posset enim, multo prius ipsa animi vis
  718. in capite aut umeris aut imis calcibus esse
  719. posset et innasci quavis in parte soleret,
  720. tandem in eodem homine atque in eodem vase manere.
  721. quod quoniam nostro quoque constat corpore certum
  722. dispositumque videtur ubi esse et crescere possit
  723. sorsum anima atque animus, tanto magis infitiandum
  724. totum posse extra corpus durare genique.
  725. quare, corpus ubi interiit, periisse necessest
  726. confiteare animam distractam in corpore toto.
  727. quippe etenim mortale aeterno iungere et una
  728. consentire putare et fungi mutua posse
  729. desiperest; quid enim diversius esse putandumst
  730. aut magis inter se disiunctum discrepitansque,
  731. quam mortale quod est inmortali atque perenni
  732. iunctum in concilio saevas tolerare procellas?
  733. praeterea quaecumque manent aeterna necessest
  734. aut quia sunt solido cum corpore respuere ictus
  735. nec penetrare pati sibi quicquam quod queat artas
  736. dissociare intus partis, ut materiai
  737. corpora sunt, quorum naturam ostendimus ante,
  738. aut ideo durare aetatem posse per omnem,
  739. plagarum quia sunt expertia sicut inanest,
  740. quod manet intactum neque ab ictu fungitur hilum,
  741. aut etiam quia nulla loci sit copia circum,
  742. quo quasi res possint discedere dissoluique,
  743. sicut summarum summast aeterna, neque extra
  744. quis locus est quo diffugiant neque corpora sunt quae
  745. possint incidere et valida dissolvere plaga.
  746. Quod si forte ideo magis inmortalis habendast,
  747. quod vitalibus ab rebus munita tenetur,
  748. aut quia non veniunt omnino aliena salutis,
  749. aut quia quae veniunt aliqua ratione recedunt
  750. pulsa prius quam quid noceant sentire queamus,
  751. ---
  752. praeter enim quam quod morbis cum corporis aegret,
  753. advenit id quod eam de rebus saepe futuris
  754. macerat inque metu male habet curisque fatigat,
  755. praeteritisque male admissis peccata remordent.
  756. adde furorem animi proprium atque oblivia rerum,
  757. adde quod in nigras lethargi mergitur undas.
  758. Nil igitur mors est ad nos neque pertinet hilum,
  759. quandoquidem natura animi mortalis habetur.
  760. et vel ut ante acto nihil tempore sensimus aegri,
  761. ad confligendum venientibus undique Poenis,
  762. omnia cum belli trepido concussa tumultu
  763. horrida contremuere sub altis aetheris auris,
  764. in dubioque fuere utrorum ad regna cadendum
  765. omnibus humanis esset terraque marique,
  766. sic, ubi non erimus, cum corporis atque animai
  767. discidium fuerit, quibus e sumus uniter apti,
  768. scilicet haud nobis quicquam, qui non erimus tum,
  769. accidere omnino poterit sensumque movere,
  770. non si terra mari miscebitur et mare caelo.
  771. et si iam nostro sentit de corpore postquam
  772. distractast animi natura animaeque potestas,
  773. nil tamen est ad nos, qui comptu coniugioque
  774. corporis atque animae consistimus uniter apti.
  775. nec, si materiem nostram collegerit aetas
  776. post obitum rursumque redegerit ut sita nunc est,
  777. atque iterum nobis fuerint data lumina vitae,
  778. pertineat quicquam tamen ad nos id quoque factum,
  779. interrupta semel cum sit repetentia nostri.
  780. et nunc nil ad nos de nobis attinet, ante
  781. qui fuimus, neque iam de illis nos adficit angor.
  782. nam cum respicias inmensi temporis omne
  783. praeteritum spatium, tum motus materiai
  784. multimodi quam sint, facile hoc adcredere possis,
  785. semina saepe in eodem, ut nunc sunt, ordine posta
  786. haec eadem, quibus e nunc nos sumus, ante fuisse.
  787. nec memori tamen id quimus reprehendere mente;
  788. inter enim iectast vitai pausa vageque
  789. deerrarunt passim motus ab sensibus omnes.
  790. debet enim, misere si forte aegreque futurumst;
  791. ipse quoque esse in eo tum tempore, cui male possit
  792. accidere. id quoniam mors eximit, esseque prohibet
  793. illum cui possint incommoda conciliari,
  794. scire licet nobis nihil esse in morte timendum
  795. nec miserum fieri qui non est posse, neque hilum
  796. differre an nullo fuerit iam tempore natus,
  797. mortalem vitam mors cum inmortalis ademit.
  798. Proinde ubi se videas hominem indignarier ipsum,
  799. post mortem fore ut aut putescat corpore posto
  800. aut flammis interfiat malisve ferarum,
  801. scire licet non sincerum sonere atque subesse
  802. caecum aliquem cordi stimulum, quamvis neget ipse
  803. credere se quemquam sibi sensum in morte futurum;
  804. non, ut opinor, enim dat quod promittit et unde
  805. nec radicitus e vita se tollit et eicit,
  806. sed facit esse sui quiddam super inscius ipse.
  807. vivus enim sibi cum proponit quisque futurum,
  808. corpus uti volucres lacerent in morte feraeque,
  809. ipse sui miseret; neque enim se dividit illim
  810. nec removet satis a proiecto corpore et illum
  811. se fingit sensuque suo contaminat astans.
  812. hinc indignatur se mortalem esse creatum
  813. nec videt in vera nullum fore morte alium se,
  814. qui possit vivus sibi se lugere peremptum
  815. stansque iacentem se lacerari urive dolere.
  816. nam si in morte malumst malis morsuque ferarum
  817. tractari, non invenio qui non sit acerbum
  818. ignibus inpositum calidis torrescere flammis
  819. aut in melle situm suffocari atque rigere
  820. frigore, cum summo gelidi cubat aequore saxi,
  821. urgerive superne obrutum pondere terrae.
  822. 'Iam iam non domus accipiet te laeta neque uxor
  823. optima, nec dulces occurrent oscula nati
  824. praeripere et tacita pectus dulcedine tangent.
  825. non poteris factis florentibus esse tuisque
  826. praesidium. misero misere' aiunt 'omnia ademit
  827. una dies infesta tibi tot praemia vitae.'
  828. illud in his rebus non addunt 'nec tibi earum
  829. iam desiderium rerum super insidet una.'
  830. quod bene si videant animo dictisque sequantur,
  831. dissoluant animi magno se angore metuque.
  832. 'tu quidem ut es leto sopitus, sic eris aevi
  833. quod super est cunctis privatus doloribus aegris;
  834. at nos horrifico cinefactum te prope busto
  835. insatiabiliter deflevimus, aeternumque
  836. nulla dies nobis maerorem e pectore demet.'
  837. illud ab hoc igitur quaerendum est, quid sit amari
  838. tanto opere, ad somnum si res redit atque quietem,
  839. cur quisquam aeterno possit tabescere luctu.
  840. Hoc etiam faciunt ubi discubuere tenentque
  841. pocula saepe homines et inumbrant ora coronis,
  842. ex animo ut dicant: 'brevis hic est fructus homullis;
  843. iam fuerit neque post umquam revocare licebit.'
  844. tam quam in morte mali cum primis hoc sit eorum,
  845. quod sitis exurat miseros atque arida torrat,
  846. aut aliae cuius desiderium insideat rei.
  847. nec sibi enim quisquam tum se vitamque requiret,
  848. cum pariter mens et corpus sopita quiescunt;
  849. nam licet aeternum per nos sic esse soporem,
  850. nec desiderium nostri nos adficit ullum,
  851. et tamen haud quaquam nostros tunc illa per artus
  852. longe ab sensiferis primordia motibus errant,
  853. cum correptus homo ex somno se colligit ipse.
  854. multo igitur mortem minus ad nos esse putandumst,
  855. si minus esse potest quam quod nihil esse videmus;
  856. maior enim turbae disiectus materiai
  857. consequitur leto nec quisquam expergitus extat,
  858. frigida quem semel est vitai pausa secuta.
  859. Denique si vocem rerum natura repente.
  860. mittat et hoc alicui nostrum sic increpet ipsa:
  861. 'quid tibi tanto operest, mortalis, quod nimis aegris
  862. luctibus indulges? quid mortem congemis ac fles?
  863. nam si grata fuit tibi vita ante acta priorque
  864. et non omnia pertusum congesta quasi in vas
  865. commoda perfluxere atque ingrata interiere;
  866. cur non ut plenus vitae conviva recedis
  867. aequo animoque capis securam, stulte, quietem?
  868. sin ea quae fructus cumque es periere profusa
  869. vitaque in offensost, cur amplius addere quaeris,
  870. rursum quod pereat male et ingratum occidat omne,
  871. non potius vitae finem facis atque laboris?
  872. nam tibi praeterea quod machiner inveniamque,
  873. quod placeat, nihil est; eadem sunt omnia semper.
  874. si tibi non annis corpus iam marcet et artus
  875. confecti languent, eadem tamen omnia restant,
  876. omnia si perges vivendo vincere saecla,
  877. atque etiam potius, si numquam sis moriturus',
  878. quid respondemus, nisi iustam intendere litem
  879. naturam et veram verbis exponere causam?
  880. grandior hic vero si iam seniorque queratur
  881. atque obitum lamentetur miser amplius aequo,
  882. non merito inclamet magis et voce increpet acri:
  883. 'aufer abhinc lacrimas, baratre, et compesce querellas.
  884. omnia perfunctus vitai praemia marces;
  885. sed quia semper aves quod abest, praesentia temnis,
  886. inperfecta tibi elapsast ingrataque vita,
  887. et nec opinanti mors ad caput adstitit ante
  888. quam satur ac plenus possis discedere rerum.
  889. nunc aliena tua tamen aetate omnia mitte
  890. aequo animoque, age dum, magnis concede necessis?'
  891. iure, ut opinor, agat, iure increpet inciletque;
  892. cedit enim rerum novitate extrusa vetustas
  893. semper, et ex aliis aliud reparare necessest.
  894. Nec quisquam in barathrum nec Tartara deditur atra;
  895. materies opus est, ut crescant postera saecla;
  896. quae tamen omnia te vita perfuncta sequentur;
  897. nec minus ergo ante haec quam tu cecidere cadentque.
  898. sic alid ex alio numquam desistet oriri
  899. vitaque mancipio nulli datur, omnibus usu.
  900. respice item quam nil ad nos ante acta vetustas
  901. temporis aeterni fuerit, quam nascimur ante.
  902. hoc igitur speculum nobis natura futuri
  903. temporis exponit post mortem denique nostram.
  904. numquid ibi horribile apparet, num triste videtur
  905. quicquam, non omni somno securius exstat?
  906. Atque ea ni mirum quae cumque Acherunte profundo
  907. prodita sunt esse, in vita sunt omnia nobis.
  908. nec miser inpendens magnum timet saxum
  909. Tantalus, ut famast, cassa formidine torpens;
  910. sed magis in vita divom metus urget inanis
  911. mortalis casumque timent quem cuique ferat fors.
  912. nec Tityon volucres ineunt Acherunte iacentem
  913. nec quod sub magno scrutentur pectore quicquam
  914. perpetuam aetatem possunt reperire profecto.
  915. quam libet immani proiectu corporis exstet,
  916. qui non sola novem dispessis iugera membris
  917. optineat, sed qui terrai totius orbem,
  918. non tamen aeternum poterit perferre dolorem
  919. nec praebere cibum proprio de corpore semper.
  920. sed Tityos nobis hic est, in amore iacentem
  921. quem volucres lacerant atque exest anxius angor
  922. aut alia quavis scindunt cuppedine curae.
  923. Sisyphus in vita quoque nobis ante oculos est,
  924. qui petere a populo fasces saevasque secures
  925. imbibit et semper victus tristisque recedit.
  926. nam petere imperium, quod inanest nec datur umquam,
  927. atque in eo semper durum sufferre laborem,
  928. hoc est adverso nixantem trudere monte
  929. saxum, quod tamen e summo iam vertice rusum
  930. volvitur et plani raptim petit aequora campi.
  931. deinde animi ingratam naturam pascere semper
  932. atque explere bonis rebus satiareque numquam,
  933. quod faciunt nobis annorum tempora, circum
  934. cum redeunt fetusque ferunt variosque lepores,
  935. nec tamen explemur vitai fructibus umquam,
  936. hoc, ut opinor, id est, aevo florente puellas
  937. quod memorant laticem pertusum congerere in vas,
  938. quod tamen expleri nulla ratione potestur.
  939. Cerberus et Furiae iam vero et lucis egestas,
  940. Tartarus horriferos eructans faucibus aestus!
  941. qui neque sunt usquam nec possunt esse profecto;
  942. sed metus in vita poenarum pro male factis
  943. est insignibus insignis scelerisque luela,
  944. carcer et horribilis de saxo iactus deorsum,
  945. verbera carnifices robur pix lammina taedae;
  946. quae tamen etsi absunt, at mens sibi conscia factis
  947. praemetuens adhibet stimulos torretque flagellis,
  948. nec videt interea qui terminus esse malorum
  949. possit nec quae sit poenarum denique finis,
  950. atque eadem metuit magis haec ne in morte gravescant.
  951. hic Acherusia fit stultorum denique vita.
  952. Hoc etiam tibi tute interdum dicere possis.
  953. 'lumina sis oculis etiam bonus Ancus reliquit,
  954. qui melior multis quam tu fuit, improbe, rebus.
  955. inde alii multi reges rerumque potentes
  956. occiderunt, magnis qui gentibus imperitarunt.
  957. ille quoque ipse, viam qui quondam per mare magnum
  958. stravit iterque dedit legionibus ire per altum
  959. ac pedibus salsas docuit super ire lucunas
  960. et contempsit equis insultans murmura ponti,
  961. lumine adempto animam moribundo corpore fudit.
  962. Scipiadas, belli fulmen, Carthaginis horror,
  963. ossa dedit terrae proinde ac famul infimus esset.
  964. adde repertores doctrinarum atque leporum,
  965. adde Heliconiadum comites; quorum unus Homerus
  966. sceptra potitus eadem aliis sopitus quietest.
  967. denique Democritum post quam matura vetustas
  968. admonuit memores motus languescere mentis,
  969. sponte sua leto caput obvius optulit ipse.
  970. ipse Epicurus obit decurso lumine vitae,
  971. qui genus humanum ingenio superavit et omnis
  972. restinxit stellas exortus ut aetherius sol.
  973. tu vero dubitabis et indignabere obire?
  974. mortua cui vita est prope iam vivo atque videnti,
  975. qui somno partem maiorem conteris aevi,
  976. et viligans stertis nec somnia cernere cessas
  977. sollicitamque geris cassa formidine mentem
  978. nec reperire potes tibi quid sit saepe mali, cum
  979. ebrius urgeris multis miser undique curis
  980. atque animo incerto fluitans errore vagaris.'
  981. Si possent homines, proinde ac sentire videntur
  982. pondus inesse animo, quod se gravitate fatiget,
  983. e quibus id fiat causis quoque noscere et unde
  984. tanta mali tam quam moles in pectore constet,
  985. haut ita vitam agerent, ut nunc plerumque videmus
  986. quid sibi quisque velit nescire et quaerere semper,
  987. commutare locum, quasi onus deponere possit.
  988. exit saepe foras magnis ex aedibus ille,
  989. esse domi quem pertaesumst, subitoque revertit,
  990. quippe foris nihilo melius qui sentiat esse.
  991. currit agens mannos ad villam praecipitanter
  992. auxilium tectis quasi ferre ardentibus instans;
  993. oscitat extemplo, tetigit cum limina villae,
  994. aut abit in somnum gravis atque oblivia quaerit,
  995. aut etiam properans urbem petit atque revisit.
  996. hoc se quisque modo fugit, at quem scilicet, ut fit,
  997. effugere haut potis est: ingratius haeret et odit
  998. propterea, morbi quia causam non tenet aeger;
  999. quam bene si videat, iam rebus quisque relictis
  1000. naturam primum studeat cognoscere rerum,
  1001. temporis aeterni quoniam, non unius horae,
  1002. ambigitur status, in quo sit mortalibus omnis
  1003. aetas, post mortem quae restat cumque manendo.
  1004. Denique tanto opere in dubiis trepidare periclis
  1005. quae mala nos subigit vitai tanta cupido?
  1006. certe equidem finis vitae mortalibus adstat
  1007. nec devitari letum pote, quin obeamus.
  1008. praeterea versamur ibidem atque insumus usque
  1009. nec nova vivendo procuditur ulla voluptas;
  1010. sed dum abest quod avemus, id exsuperare videtur
  1011. cetera; post aliud, cum contigit illud, avemus
  1012. et sitis aequa tenet vitai semper hiantis.